Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola X.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.11-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. Reverende et Clarissime Domine Doctor. Mitto tandem per aurigam, civem vestrum, Davidem Fiker 28 Joachimicos, creditoribus Christiani Mulii Ansloensis isthic distribuendos. Quod ante mensem non accepisti, causa est, quod eo die, quo auriga discessit, et quo pecunia in domum meam allata est, ego absens in vicinum Pomeraniae oppidum Bardam exspatiatus eram, et auriga, qui ex meis aedibus petere pecuniam a Mulio jussus erat, oblivioni se tum tradidisse commemorat. Veniam igitur huic morae, quae nullo nostro dolo interposita est, benigne dabis. De Austriaco conventu provinciali si quid habes …,quaeso, ut mecum communices. Ad me enim nihil inde scribitur. Stiriacorum Procerum pietatis et constantiae historia, ad omnem posteritatem memorabilis, mihi nota est. Utinam similis in Austria Procerum consensus et diligentia esset. Tabellarius vester Austriacus in platea figulorum, ut arbitror, habitans, nuper a me literas accepit. Is cum redierit, quaeso, ut me prima occasione doceas. Significes etiam, quo consilio in Formula Concordiae Lipsiae edita, non prima et antiquissima Apologia Confessionis Augustanae retenta, sed altera editio delecta sit, in qua omnium luculentissima decimi articuli declaratio, de corporali praesentia corporis Christi in Evcharistia, prorsus omissa est. Item an isthic recusae sint D. Pappi Defensiones, et an in vicinia vestra novam Academiae sedem, velut Bethel adversus Jerosolymam, Hieroboam aliquis erigat. Conradus Slusselburgius Antwerpia aliquoties scripsit, atque nunc conjugem eo evocat. Cupit autem de sua isthic restitutione, quid in aula impetratum vel actum sit, ex te cognoscere. Ex literis illius excerpta …mitto, quae una cum aliis novis adjunctis remittes. Qui hanc epistolam tibi exhibet, Matthias Trugilli Scanus, studiorum causa isthuc proficiscitur, ac tibi inprimis notus esse cupit. Oro itaque, ut benevolentiam et studia ipsi tua benigne deferas, ut commendationem meam aliquid apud te ponderis habuisse intelligat. Bene et feliciter vale. Postridie Margaritae Virginis Antiochenae conspectu candidae columbae et crucis in carcere adversus …Draconem sustentatae et recreatae. 14. Jul. 1581. David Chytraeus.