# Sylloge Epistolarum 2.12

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.12

S. D. Reverende et Clarissime Domine Pastor, amice colende. Grata mente et voce conservo memoriam benevolentiae et officiorum hospitalium, quae superioribus drebus mihi isthuc exspatiato tribuisti, ac mea tibi ac tuis studia et ossicia vicissim cum omni observantia defero. Librum, quem abeunti donasti, in curru evolvi, ac ipse interdum mea encomia non sine risu et stomacho legi. Vere sub sannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt, et toti mundo, facti sumus. Et tamen pleraque omnia ab uno homine isthic, in ea urbe, cujus tu Pastor es, confecta et sparsa esse video. Quem unum et eundem utriusque epistolae, alterius ad te scriptae, et alterius tibi affictae, autorem esse non dubito. Quam insuave et acerbum sit cum ejusmodi collegis vivere, aliqua ex parte intelligo. Cum autem nimis impudenter et virulente hic scurra, publice jam collectis et editis libellis hisce famosis, patientia nostra abutatur, optarim sane audaciam et virulentiam ipsius, autoritate eorum, qu bus defensio innocentiae suorum divinitus commissa est, severe reprimi et exemplum tandem aliquod statui, quo petulantia haec viros bonos et innocentes adeo scelerate traducendi, aliquantum coerceatur. Audio solutiones argumentorum, quae D. Jacobo in publica Disputatione ante biennium isthic opposita sunt, collectas extare. Oro igitur, cum Neostadiensium collationi de thesibus suis respondebit, ut autor ipsi sis, totam Disputationem cum argumentorum omnium explicationibus simul edendi. Nihil gratius et utilius ecclesiae ac piis omnibus praestare, nec gravius et speciosius refutare adversariorum sy cophantias poterit. Mitto Collegae mei theses de dicto Eph. 4. quae, quidquid reliquum mihi fuit benevolentiae in aula Danica, penitus sustulerunt. Rungianas te jam dudum vidisse arbitror. Quod in epistola tua supposititia scripsisse singor, quod non velim vobiscum aliquid agendum habere etc. id prorsus commentitium esse non dubites. Etsi enim quaedam mihi ingrata ab illo acciderunt, nunquam tamen in ullis literis talem ipsius mentionem feci. Bene vale. Rostochii 15 Augusti Anno 1582. David Chytraeus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
