Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XII.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.13-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. Reverende et Clarissime Vir, Patrone colende. Gratiam amanter habeo, quod de Quedlinburgensi conventu vestro quaedam indicasti. Literae Triumvirorum …ab amico Brunsuiga mecum communicatae sunt. Nostram ad Helmsta dienses epistolam mitto, sed hac conditione, ut remittas. Narratum nobis est Amelungum etiam et …vobis adfuisse. Id an ita sit, scire, et acta conventus, quorum spem fecisti, perlustrare cupio. Petrum Albinum, quaeso, ut per puerum admoneas, si de Genealogiis, de quibus ad eum scripsi, respondere, ut promisit, volet, ut tibi literas suas tradat prima occasione ad me perferendas. De …epistolio, quaeso, ut aliquid respondeas, ut intelligat miser, me fideliter illud curasse. De bello Coloniensi non dubito omnibus vobis notum esse. Bene vale. Die Ambrosii pastoris Mediolanensis Anno 1583. David Chytraeus.