Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XVII. D. Polycarpo Leisero David Chytraeus.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.18-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. Reverende et Clarissime Domine Doctor, Patrone colende. Oblatae sunt mihi, nescio unde, hae pagellae de privilegiis Academiae vestrae, in quibus a Julio II privilegia accepta esse scribitur. Cum ego ab Alexandro VI primum confirmatum et praeceptorem Liechtebergensem Cancellarium illi datum intellexerim, sicut in Chronici mei pagellis anno 1502 annotavi. Oro igitur, ut ex matricula Academiae vestrae hunc mihi scrupulum eximas; et de Chronico, quod te officii ratione, priusquam excuderetur, inspexisse intelligo, judicium et censuram tuam Areopagitica severiorem mecum communices. Indicabis etiam, ubi Christianus Egenolphus hoc tempore commoretur? et an responsio Anhaldinis 42 argumentis opposita, quam Lipsiae a vobis lectam et probatam esse accepi, in lucem brevi proditura sit? Scripseram M. Ruelio, ut orationes Philippi in unum Tomum ordine collocatas isthic excudi curaret, quod ille sancte promisit. Nunc affinem suum Samuelem Selfisch adversari scribit, et nec ipsum sumtus expressionis praebere, nec concedere velle, ut ab alio exprimantur. Quid consilii capiendum esse censeas, quaeso, ut communices. Bene vale. 8 Junii Anno 1585.