# Sylloge Epistolarum 2.19

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XIIX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.19

S. D. Reverende et Clarissime Domine Pastor, Patrone colende. Quod in Clidopyrgi causa diligentiam et fidem paternam nobis probasti, reverenter gratias ago, et Deum oro, ut tibi ac tuis vicis sim benefaciat. Cum autem Academiae diplomate frigidiore parum juvetur, quo nullum innocentiae testimonium illi praebetur, et tantum propter poenae diuturnitatem, et aliorum intercessionem restitutus dicitur; reverenter a te peto, ut beneficium huc usque deductum ad calcem perducas, et Collegii Theologici Testimonium obsignari a Decano et subscribi cures; ita plene et integre honori ipsius apud Wismarienses et alibi consuletur. De Bibliopolarum quorundam vestrorum vanitate et perfidia, existimo te quoque jam … . Ingens volumen Homiliarum Rodolphi Gualteri Tigurini (quem Zwinglii generum essescis) in Evangelia Dominicalia, superiore aestate apud vos eadem litera, qua meum Mosen in officina Cratonis inchoaverant, excusum piaescripto Lugduni Batavorum titulo, his diebus perlustravi, plenum virulentissimis insectationibus Brentianae de Majestate Christi doctrinae, Id facinus impune perfidis illis bibliopolis ac typographis abire multo magis miror, quam tu ostendis te mirari. Anne aliqui clancularii et malae fidei socii vobis adhuc adsint, qui frigidam bibliopolis suffundant, unum certe ex illis esse metuo, de cujus … nuper querebar, quem tu ex animi tui candore de aliis judicans, candidum esse nihil dubitabas. Sed Antigoni exemplo Deum quotidie precemur, ut nos a talibus amicis custodiat. Ubi jam sit M. Israel Staelin, doceri cupio. Consistorii vestri ordinationem et leges, si typis expressae sunt, integras a te expecto, Bene vale. 20 Martii Anno 86. David Chytraeus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
