Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XIX.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.20-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. Reverende et Clarissime Vir, amice colende. …,quam mihi literae tuae, 25 Aprilis Brunsuigae datae, testes sincerae et constantis erga me benevolentiae tuae dulces et gratae fuerunt. Mea tibi vicissim observantia et fides perpetuo constabit, tametsi in perpetua hac invaletudine et morborum concursu ad scribendum segnior fio, et quotidie migrationem in tranquilliorem coelestem Academiam a tot curis et angoribus liberam expecto, quibus veteres etiam collegas tuos ad Albim, in tristi hoc scholae statu, constringi et cruciari non dubito. Consceleratus ille compater tuus, quem pro candore tuo fovebas, et probum fore sperabas, non alius nunc est, quam semper fuit. Ideoque vivente adhuc Augusto frenum ei injectum oportuit, de quo coram et per literas nos interdum contulisse recordor. Apud nos Dei beneficio nondum ita libere erumpunt ii, quos Wittebergae rerum omnium primas tenere ostendis, ut etiam in Danica aula hactenus quieti fuerunt. Rex Daniae die 5 Junii Rodschildae sepelietur, ad cujus funeris pompam Princeps meus Dux Megapolitanus et alii profecti sunt. Gellio huic Sasceridi professeris Hafniensis filio benevolentiam tuam deferes et ad D. D. Hunnium commendationem dabis. Bene vale. 30 Maji. David Chytraeus.