# Sylloge Epistolarum 2.21

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.21

S. D. Reverende et Clarissime Domine Superintendens, amice colende. Librum annalium Reipublicae Brunsuicensis, quem abeunti benigne concessisti, ante 14 dies per tabellarium nostratem remisi. Is an recte tibi redditus sit, prima occasione significabis. LV errores, Jacobo Andreae a vicino tuo objectos, interea legi, et de Concordiae Formula duo scripta Germanica, sine autoris, typographi et loci nomine edita, in quibus teterrimi Formulae Concordiae errores, et Principis vestri Julii Brunsv. et aliorum de Theologis, tanquam flagitiosissimis hominibus, ambitione, odio, avaritia, livore, vindictae cupiditate ardentibus, judicia et scripta inter Helmstadienses ac Ducem Julium, et Würtebergensem, et Jacobo bum Andreae, proximo triennio, de Ubiquitate, commutata, continentur, quae ex Principis vestri archivo recens prolata et hostibus nostris tradita esse apparet. Nam et sermones Julii in cubiculo cum D. Kirchnero habitos commemorant. Quod si tales nos miseri Theologi sumus, quales Julius et ii, qui haec ex aula cum hostibus ecclesiarum nostrarum communicarunt, nos esse judicant, indigni sane erimus, quos Sol aspiciat. Sed his Orci galea tectis, effutire quidlibet contra quoslibet licet. Nos cum vera et omnibus nota, non adscripto Typographi et urbis nomine edimus, famosorum libellorum autores, carceribus et gladiis persequendi, censemur. Quod Deo, ut alia non minus gravia, commendandum est. Literas tuas accepi, et Lubecensium responsum expecto. Bene vale. 2 Novembris 89. David Chytraeus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
