# Sylloge Epistolarum 2.26-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XXV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.26-2

S. D. Reverende et Clarissime Domine Superintendens, frater carissime. Non publico solum ecclesias damo, sed meo etiam privatim incom modo moveor, ut Clarissimi et optimi Viri Nicolai Selnecceri obitum ex animo doleam. Omnino decreveram hac aestate ad eum exspatiari, ut totam ecclesiarum Saxoniae historiam et agyrtarum illorum, qui doctrinam Lutheri primum mutarant, insidiosas fraudes et machinationes, quibus Electorem Augustum et sanctam illius conjugem seducere, et institutum suum pertexere conati sunt; ab eo tempore, quo ille primum in aulam venit, ab anno 1558 huc usque integras cognoscerem Nunc illo exstincto, a quibus illa discam, ignoro, nec ad D. Myrum vel Lystenium aditus mihi, in tantis locorum intervallis, patet. Cum Joanne Feilero igitur, illius ministro, colloqui me posse peroptarim, quem, tyronis instar, Domini sui scripta collegisse arbitror. Literas ad ipsum quaeso cures, et responsum remittat. Ubi igitur nunc ille sit, et an Hildesii adhuc conveniri queat, doceri a te cupio. Exemplum orationis de Duce Joanne, quod petis, integrum mitto. De Pastore Wittebergensi quid constitutum sit, nondum audio. Te in pristinam stationem restitui, non tam honestissimae Conjugis tuae et rei familiaris, quam publica ecclesiae causa, peroptarim, Neque enim Samuelem Huberum tanto muneri parem esse arbitror. D. Hunnii disputationem de unione personali vidi, quae Aulaeandrum tuum multo gravius quam tua Confessio irritabit. Eum nunc freno ab aula injecto coerceri intelligo, ne toto impetu crumpat. Deus nos doceat, gubernet ac servet, Bene vale. Pridie Margaritae Anno 1592. David Chytraeus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
