Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XXVI.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. Reverende et Clarissime Domine Superintendens, amice colende. Gratiam tibi amanter habeo, quod benigne respondere dignatus es. Quod de successione Ducis Friderici pacifica et tranquilla significas, eximiam mihi voluptatem adfert. Gratum etiam est, quod adhortationem ad diligendam veritatem et pacem, tuam ad me misisti. In Lycaonia a malevolis nostris tantam de epistola, a te graviter et moderate scripta, Tragoediam moveri miror, et similem calumniam mihi in vicinia vestra oblatam esse meministi. Vere enim haec nostra …. De vocatione tua in aulam Dresdensem illinc cognovi. Sed honestissimam in Academia et ecclesia illa caeterarum metropoli cathedram, aliquantum ab aula remotam ego sane quantumvis splendidiori aulicae longe anteferrem. Exitum igitur vocationis illius, et quae de pertexenda historia ecclesiastica promittis, cognoscere ex te cupio. Nova de Polonicis, Dantiscanis, Turcicis et Gallicis rebus, quae habemus recentissima, mitto. Sed de Turcis vos fortasse recentiora. In Catalogo librorum mentio fit Historiae Jesuiticae, a te editae, et Apologiae vicissim oppositae. Earum exempla si habes, quaeso, ut legenda per aurigam mittas, remittam statim fide bona. Adjunges etiam de Duce Ludovico Orationes funebres. Nullae enim adhuc mihi visae sunt. Bene vale. Rostochii die Lucae, Anno 1593. David Chytraeus.