# Sylloge Epistolarum 2.29-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XXIIX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.29-2

S. D. Reverende et Clarissime Domine Doctor. Reverenter et amice te oro, ut pagellas illas de Actis conventus Torgensis 1574, quas meae filiae superiori aestate ad me proficiscenti dedisti, quasque ego per illam ad te remisi: nunc huic tabellario civi nostro bene obsignatas commendes, ut ad me referat. Relectis quibusdam, vel ad D. Hunnium, vel recta isthuc ad te eas mittam fide bona. Scripsi de conventus illius Actis integris tibi tradendis ad Bartholomaeum Spenlin Secretarium, an scribendum fuerit, optarim me tuo consilio ante uti potuisse, Fortasse supplicatio ad Illustrissimum Administratorem addenda fuit. Sed si res in consilio Camerae Principis deliberabitur, vereor, ne … et caeteri, causae illi faventes, rem totam impediant. Optarim igitur a solo Administratore Tibi et Secretario Spenlin mandari, ut Acta illa, quae ad Theologos pertinent, omnia conquireretis. Iterum vale et rescribe. Datum die Felicis Episcopi 14 Januarii 1595. Adjunctas literas Lugduno Galliae accepi. Priorem epistolam tibi inscriptam Lipsiâ recepi David Chytraeus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
