Latin
2.3 to 2.4
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nolo nunc pluribus indicare, qvam multae chartae, qvas ceu aeternitate dignissimas sanctissimus Proavus meus cum sollicitudine con. gesserat et sancte custo diverat, infelicitatem hanc debuerint experiri, ut vermium, blattarum ac tinearum praeda evaserint. Illud saltim ut significem, vel ipsa injungit pietas, quod eandem fatorum, temporum et hominum injuriam, qvae reliqvae erant Scripturae fuissent subiturae, nisi Maxime Reverendus et Excellentissimus Dn. D. Johannes Ceorgius Neumannus, Theologus Wittebergensium celeberrimus, Affinis et in Christo Frater multis nominibus honorandus, hoc infortunium prudenter aeqve ac feliciter armisset. Quia enim tunc gaudebat Conjuge Optima, qvae Lyseri erat neptis, Lyserae filia, et qvem ego Proavum ipsa Abavam venerabatur, de nomine Lyseriano bene mereri studens sedulus allaboravit ut servarentur, qvantum quidem sibi liceret adhuc superstites Epistolae aut chartae aliae a Lyseris et ad Lyseros â Viris insignibus …exaratae, vel etiam Lyserorum industria aliunde congestae. Praedicabit dubio procul mecum et numeris innumeris Excellentissimo Dn. Neumanno devinctam se profitebitur Ecclesia Evangelico-Lutherana una cum orbe eruditorum universo, ubi aliquando scoriis ab aurosegregatis …illa publicae luci fuerint exposita, praesertim postqvam mihi haec obtigit fortunae benignitas, ut praeter servatas cura ac studio Optimi Neumanni aliunde per liberaliratem Fautorum atqve Amicorum plurimae cesserint chartae. Maximam tamen earum partem favori et benevolentiae saepius laudati Dn. Neumanni debere me ingenue confiteor. Cum enim mense Augusto A. 1693 ad Academiam Wittebergensem diverterem, eo praesertim fini, ut metam Mosaicam LXX. annorum mox assecuturum et Lyserianae familiae tunc Seniorem, Virum vere Venerabilem Dn. D. Casparem Lyserum, JCtum plurimis dignitatibus ibidem conspicuum, Fratrem B. Parentis mei Germanum et tunc e septem fratribus unum adhuc superstitem, a me ac meis Parentis instar cum obser vantia colendum, nunc inter beatis assertos Lyseros aeterna fulgentem gloria, viderem, ingens illa avtographorum ordine jamtum suo qvod ad pleraque conspicuorum cumulus mihi utendus ac fruendus ab Excellentissimo Dn. Neumanno exhibebatur.