# Sylloge Epistolarum 2.30

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XXIX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.30

S. D. Reverende et Clarissime D. D. frater carissime. Vidi his diebus exemplum fundationis stipendiorum Friderici Schulenburgii et Conjugis illius pietate et munificentia institutae, monstratum mihi a M. Ludolpho Barkeio alumno vestro, qui nunc Prorectoris in Schola Gustroviensi munus administrat. Oro autem, si in promtu sunt exemplaria, ut octo aut decem mecum communicari sinas. Distribuam ea amicis in Dania, Suecia, Livonia, Belgio, ut in his etiam procul dissitis gentibus, Schulenburgii hujus et conjugis virtus eximia et liberalitas erga ecclesiam et literarum studia innotescat et celebretur. De Actis conventus Torgensis anni 1576 habeo propositionem Electoris, et Provincialium Responsionem et Articulos a Theologis sincerioribus tum praescriptos. De his igitur nihil desidero. Sed literarum exempla, quae inter se Peucerus, Cracovius, Sagittarius et alii communicarunt, et epistolam, quam manu sua scriptam esse in scholam Portensem ille negavit, (hujus enim in responso Provincialium nominatim mentio fit,) me perlegere posse optarim. Id si absque tuo incommodo et molestia obtinere poteris, gratum mihi futurum est. D. Godelmannum nostrum ut consiliis tuis regas, et prudentem ac frugalem Occonomum reddas, oro. Cum enim ego hortor, ut domunculam vel praediolum aliquod sibi comparet, a me mille Taleros mutuo petit: cum amplius ibi stipendium, quam ego, habeat. Sed ignosces etiam his ineptiis et de patria vel Republica aliquid asperges. Nostra ex pagellis adjunctis cognosces. Bene vale. Dominica Boni Pastoris, 25 Aprilis Anno 1596. David Chytraeus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
