# Sylloge Epistolarum 2.31

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XXX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.31

S. D. Reverende et Clarissime Domine Superintendens, frater carissime. Reddidit mihi filia literas a te, et Acta quaedam Torgensia, in quibus gratissima mihi fuit epistolae Peuceri ad Rectorem Portensem, ac elogiorum ipsius et Stosselii communicatio. Provincialium enim consilium, plurimas paginas complens, antea habui. Utinam exempla epistolarum Peuceri ad Cracovium et Christianum Sagittarium, et ad hunc Stosselii, obtinere absque molestia possimus. Archiva vestra, praesertim in causis Theologicis, patere vobis, qui Principibus quotidie adestis, existimaveram. Nunc multa Reformationi isthic susceptae adhuc … subesse video, et dominari archivis et ipsi consilio eos, qui … a nobis dissentiunt. Vidisti haud dubie libellos hoc anno editos. Catechesin Ubiquitisticam, et Tractatum Tympanistae Ambergae editum, in quo teterrimis calumniis ad omnem posteritatem Brentius deformatur, quas ab eo depelli, et falsas illas Tympanistae gloriationes, de sua in Confessione veritatis constantia, ex his Actis refutari optandum esset. Adversus hos communes hostes stylus collegae olim tui utilius acueretur, quam adversus alios, jamdudum debellatos et prostratos, qui ipsis amplius nocere nihil possunt. Sed in hac distractione et suspicionibus nulla sententiarum et consiliorum communicatio institui potest, quae maxime necessaria erat. … . De loco Chronici, quem a primariis aulae isthic tragice exagitatum esse Godelmannus scribit, quid ei rescripserim, te vidisse intelligo. Godelmanni vero ea inconsiderantia et negligentia est, ut nihil mihi de hoc capite et aliis magni momenti negotiis ad ipsum pertinentibus respondeat. Quod ut alia graviora ferendum est. Dimissionis Eliae Rheinardi causam non fuisse Religionem, Godelmannus scribit. At omnes, qui isthinc veniunt, tabellarii et alii, diversum testantur. Verum igitur ex te cognoscere cupio. Illustrissimorum Principum institutioni Catecheticae te praefectum esse, toto pectore laetos. Sic vere, ut de Principis praeceptore Plutarchus pronunciat, … in omnibus illis gentibus futurus es. Respondi ad omnia epistolae tuae capita. Nunc filiam reducem et generum tuae fidei et prudentiae commendo, et Deum, ut nos doceat, gubernet ac servet, oro, Bene vale. Pridie Augusti Anno 1596. T. Omni officio ac fide, Cujus manum et nomen nosti.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
