Latin
2.36.1 to 2.36.2
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.36.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. Mi carissime Polycarpe. Fidem non servavit noster Hailbrunnerus. Epistolam enim, quam scripsit frater Lauynga, re non admodum egregie explorata, Dn. Landmarschalchio communicavit, quam ego quoque jam vidi. Sed profecto falsum est, quod inde perscriptum est, et ipse Senior Hailbrunnetus aliorum mendacia atque odia huc perscribere non est veritus. Quid enim ad se, haec vel illa ab hominibus malevolis atque inimicis Hombergeri spargi? praesertim cum Princeps ipse in literis dimissoriis ne minimam mentionem harum rerum atque mendaciorum fecerit, sed potius honorificum fidelitatis atque diligentiae testimonium dederit. Ego manibus pedibusque prohibere studeo, ne Dominus Doctor rem cognoscat, atque de autore Epistolae certior fiat; idque tantum hanc ob causam, ne nostrum Hailbrunnerum de fide sua, cujus maximam persuasionem habuit, suspectum habeat, eandem etiam de aliis sinistram concipiat cogitationem. Nam mirum in modum de Würtembergensibus pie hactenus sensit, eorumque vicem plurimum doluit. Ah M. Jacobus tibi obtemperare debuisset, potius etiam fratrem in Christo diligere, quam tam saevos nostratium impetus promovere, qui nunc vix aliud habent, quam quod Doct. Hombergerus Lauyngae a partibus Illyriei fuerit, ubique spargunt atque inconstantiae arguunt. De qua calumnia sancte se excusat, eamque nequaquam fuisse remotionis caussam, sed quia de thematibus contra Majorismum controversia orta fuit, quae Rectoris livore postea adaucta, eo tandem efferbuit, ut dimissus sit. Quanquam autem summo studio omnes occasiones vitem, ne harum literarum certior fiat; tamen quia Dn. de Hof kirchen jamjam exemplum habet, et Hombergero autorem etiam patefacere vult, metuo, ne hic, et cum Lauyngam venerit, majores turbae excitentur. Rogo itaque, ut data occasione quam primum M. Jacobo negotium significes, ut simul consilium ineatis, ne Ecclesia atque ejus membra ita sine causa dilacerentur. Hombergerus Graetiam vocatus est, et cum jamjam iter ingredi voluit, gravissime aegrotare coepit, ita ut etiam de vita ab initio desperassem. Sed jam melius se habet et intra quatuor dies abibit. Miraberis, quid ante discessum ipsius a nostratibus ipsi redditum sit, Catilinaria et certe turpior scripta Epistola, quam illae, quas nuper vidisti. Sed provocat ad Judices, et praesertim Ecclesiae censurae totam actionem seque ipsum submittit, petit etiam, ut Tubingam atque Rostochium haec omnia mittantur, horum sententiis sese stare velle affirmat.