# Sylloge Epistolarum 2.43.3-5

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 2.43.3 to 2.43.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.43.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.43.3

Quorum bonorum magnitudo, omnium oculorum visum, omnium aurium auditum, omnium cordium intellectum, et captum longe superat, Esaia et Paulo testibus. Ut maxime ergo in unum colligat aliquis omnia mala, quae homini in hac vita accidere possunt, omnes corporis morbos, omnes animorum dolores, omnes fortunae casus, imo si unus homo omnes aliorum morbos, dolores et calamitates, neces et supplicia ferret, si denique inferorum poenas, quantumvis longo tempore, modo finito pateretur, quid hoc ad magnitudinem praemiorum et bonorum? Quare in calamitatibus nostris maximis et innumerabilibus non debemus animum abjicere, sed potius erigere promissionibus efficacissimis Verbi divini, praesentia Christi in omnibus malis et casibus, firma et indubitata fiducia auxilii divini, spe gloriosae liberationis ac aeternorum praemiorum, spe quoque mitigationis poenarum et calamitatum juxta consilium et voluntatem Dei in hac vita. Dextera Dei omnia mutare potest. Christus, qui nobiscum est, qui omnia mala praesentia, omnia pericula, omnes injurias a corpore et anima propellere, a futuris prospicere, qui etiam ex tenebris in lucem, ex morte in vitam, ex inferis in coelum, ex damnatione ad salutem transferre potest, vivit adhuc. Qui verbum ejus amat, auro, argento, omnibus hujus mundi gazis antefert, qui relictis rebus omnibus ad hunc confugit, qui alios auxiliatores non quaerit, qui in portis mortis hunc tam potentem et clementem Dominum invocat, a portis mortis et omnibus malis miraculose et gloriose praeter omnem exspectationem, et contra causas secundas liberatur, exaltatur, coronatur, glorificatur, nunquam, quantumvis miser et ex omni parte afflictus, in malis succumbit, sed tandem obtinet per fidem victoriam, et videt magnalia Dei, de portis mortis, de Diabolo, de morbis omnibus et malis infinitis triumphat, ex inimicis triumphum agit. Haec verissima esse testantur omnium Sanctorum Exempla, testatur quoque R. T. Dignitatis Exemplum. R. T. Dignitas fuit in portis mortis, in arctissima et extrema necessitate, luctata est cum morte et morbo, et tandem Victor evasit. Pro quo beneficio tantas, quas possum, patri misericordiarum gratias ago, agere nunquam desinam. Ut R. T. Dignit. misericors Pater propter nominis sui gloriam diu bene salvam et incolumem conservare, atque tam praeclaro lurnine, quo, rebus sic stantibus, afflicta Ecclesia aegre carere potest, nos non privet, ardentibus precibus die nocteque contendam, et a Deo meo, cui servio, precibus impetrabo. Faxit Deus, ut R. T. D. mihi morte nunquam antevertat. Es wäre mein Tod. Quanti R. T. D. faciam, quam impense diligam, scit ille, qui scrutatur renes et corda.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
