Latin
2.43.6 to 2.43.10
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.43.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem, quibus nihil nec gravius, nec afflictis animis efficacius atque jucundius dici vel fingi potest, literis mandare volui, ut R. T. D. meus erga eandem affectus et animus constaret. Quod superest, R. T. D. una cum dulcissima Conjuge, dulcissimis liberis, totaque familia et Ecelesia, gratiae, protectioni et benedictioni divinae anxie soliciteque commendo et recommendo. Dabantur in illo Festo, quo Christianorum Caput, bonorum Salvator, malorum punitor, Judex omnium natus est in stabulo, anno 1598 T. R. D. addictissimus Nicolaus Blumius, Pastor Donensis.