Latin
2.47 to 2.48
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.47-48
Unproofread scanNot analysed yet
Constitueram equidem nomina Virorum singulorum in superioribus paginis enarrans, qui et quales hi Epistoliographi fuerint, simul iudicare, quoad quidem eorum notitia certior ad me pervenit hactenus. Aliqvos enim vel adhuc a me indagari non potuisse fateor ingenue. Avocavit vero ab hoc consilio animum talia meditantem prolixitas taediosa, qvae devitari non potuisset, licet vel brevissimis de eorum unoqvoqve fuissem commentarus. Scribo eruditis, qvibus nomina Virorum clariorum et cum nominibus dignitates, qvas ornarunt vivi, dudum innotuerunt. Obscuriores vero ignorare aut nosse qvid interest? Nefas erat doctorum patientia per digressiones minus necessarias nimis abuti. Qvod si Deus vivere me voluerit pro bonitate sua et valere, ut Epistolas ipsas queam evulgare, summe Reverendi Dn. D. Fechtii, Fautoris et Fratris in Christo devenerandi, suspiciendi, exemplum secuturus Biographias breviores scriptorum cum Epistolis eorundem exhibebo, aut unde eae possint hauriri ab Historia literariae amatoribus, paucissimis observabo. Nunc autem praemonere oportet, aliqvas Epistolarum mearum, qvarum universus curmulus et numerus ultra Centurias qvinqvaginta excrevit, non adeo magni esse momenti et de rebus, qvas nosse vel nihil vel parum refert, disserere, adeoqve dignas non esse, qvae edantur, quia nec Ecclesiae nec orbis eruditi utilitatibus libare qveunt. Qvoniam vero temporis angustia non permisit, ut singulas cum cura perlustrarem, imposterum eas omnes, qvae ab obscurioribus hominibus et neophytis scriptae comparent et per sterilitatem suam lectori videntur ingratae futurae et injucundae, secludam, ubi Auspice Deo alteram operi admovero manum, easdemque mihi soli servabo, exhibitis et publicatis duntaxat reliqvis, qvae notae sunt melioris aliosqve praeter me argumenti dignitate existimantur posse adjuvare, vel certe a Viris insignioribus sunt productae. Hoc decrementum haud difficulter aliam ingressus viam potero compensare. Sunt enim in supellectile mea Epistolae, qvas recensere non licuit, scriptorum dubiorum et sine die ac Consule sive …exaratae, ast de rebus gravissimis commentantes. Neqve desunt aliae a feminis piis, prudentibus, eruditis et sanctiore religionis cura agitatis missae, qvarum certe aliqvae spiritu valde heroico conscriptae animum meum sic perculerunt, ut eas legens vix lacrymas cohibuerim. Ex iis nonnullas dabo volente Deo cum applausu, uti arbitror, bonorum omnium excipiendae.