# Sylloge Epistolarum 2.47-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.47-2

S. P. D. Reverendissime, Clarissime, Doctissime Domine Doctor, frater in Christo charissime. Epithasin Comoediae Crellianae plenam difficultatum transmitto, in qua hoc fere praecipuum et summum est: Quod Adamus noster, nobis insciis et absentibus, D. Crellio nondum satis disposito manus imposuit, eundem a peccatis enormibus absolvit, justumque pronunciavit, et meo judicio alienis peccatis communicavit. Hanc ejus absolutionem ego non solum improbavi, verum etiam illegitimam, incompetentem, extraordinariam, omnia requisita salutaris absolutionis non habentem pronunciavi, et omnino rejeci pro autoritate. Erudiri cupio, an recte fecerim. Dici vix potest, quam me Praefecti Vestri morositas perturbaverit, profecto scandalis plena fuit. Probe secum perpendat Dn. Doctor, in quanto agone tunc constitutus fuerim? Quam difficilis tunc consultatio fuerit? Neminem habuimus, qui in medium consuleret, quid fieri vel non fieri posset, nobis ipsis relicti fuimus. Sed Dominus nobis clementer adfuit in ipsis angustiis suo Sancto Spiritu, qui Crellii animum aperuit, nobis utile ac salutare consilium suggessit, nihil haesitans, hoc non solum Crellio, sed etiam nobis ipsis salutare fore. Statuimus namque, quod fideles Verbi Divini Ministros in tali casu decebat. Consultationi D. Adamus non interfuit. Ut hoc ipsius factum perpetuo filentio obruatur, moneo. Dandum est aliquid infirmitati humanae, ne Ecclesia turbetur et adversariis praebeatur occasio calumniandi. Haec tamen R. T. Dignitatem celare nec debui, neque volui, cum Tua scire interest. Vale raptim 27 die Novembr. Anno 1601. Dohnae. R. T. D. addictiss. N. Blumius.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
