Latin
2.48.1 to 2.48.2
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.48.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. Reverende, Clarissime, Doctissime Domine Doctor, amice, Fautor, Promotor singularis, frater in Christo perchare. Quoties nostrarum Ecclesiarum faciem intueor, et statum considero: toties cohorresco, ingentique tristitia afficior. Quia Ecclesiae faciem immutatam video, et statum perturbatum oculis cerno. Non enim ea hisce nostris temporibus est Ecclesiae facies, quae ante fexaginta annos fuit: Heu mihi qualis erat, quantum mutata est ab illo, qui fuit tum, statu! Liceat mihi ita exclamare. Calvinismus et Epicureismus irrepferunt in Ecclesiam, longe lateque grassantur, in Ecclesia membra dominantur; falsa doctrina et sceleratis moribus corrumpitur et contaminatur misera nostra et afflicta Ecclesia. O quam paucas adhuc, proh dolor! Ecclesias habemus, quae libidine, avaritia, ebrietate, blasphemis exsecrationibus, et gravissimis iniquitatibus non sunt inquinatae, et Calvinismo non infectae. De sincera Religione sibi quidem multi in Ecclesiis nostris gratulantur: sed foedis moribus illi ipsi eandem conspurcant et dehonestant, inque Epicuream securitatem magis magisque ruunt. Hujus tanti mali causa sunt, meo judicio, tum Ecclesiae Rectores, tum Reipublicae administratores, apud quos verae religionis, pietatis et justitiae zelus nunc multo remissior est, quam sub initio renascentis Evangelii fuit. Religionis, pietatis, dilectionis, justitiae zelo remittente, auditores et subditi indies in securitatem carnalem pertrahuntur, donec in illis fides et charitas prorsus exstinguantur. Profecto in multis Ecclesiae ministris zelus desideratur: quippe qui furores, blasphemias, errores et scelera non abominantur, veram Religionem cum falsa, Calvinismum cum Lutheranismo commiscent, Collegas non prorsus sinceros tolerant, morumque vitia grandia grassari sinunt, neque ea, qua debebant, fide liberrime et acerrime omnium ordinum mores, vitiosos et sceleratos reprehendunt, magistratus politicus segniter officium facit, iram furoris in blasphemos, adulteros, usurarios non facit, justam Dei vindictam contra transgressores exercendam non satis severe exsecutioni mandat, personas respicit, sceleribus fraenum laxat, omnibus vitiis fenestram aperit, pios et fideles Dei ministros, qui zelum secundum scientiam habent, qui verae innocentiae student, ideoque Deo charissimi sunt, magnoque zelo in sceleratos invehuntur, extreme odit, convitiis onerat, persequitur, bonis et vocationibus exuit, in exilium expellit, Ecclesiastica bona invadit, diripit, ad profanos usus transfert, dilapidat, sacrilegia perpetrat, Christi Ecclesiam spoliat, ipsique Deo insultat.