# Sylloge Epistolarum 2.48.3-10

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 2.48.3 to 2.48.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.48.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.48.3

Hinc omnis generis scelera, hinc carnalis securitas, hinc stupor negligens iram et judicium Dei, Epicureus contemtus Dei, malorum seges, omnium malorum lerna. Nec est, quod speremus meliora, quia tanta est nostra malitia, ut castigationibus divinis non emendemur, pejores et induratiores evadamus fere omnes: stertimus omnes, veternum nemo excutere potest. Quae cum ita se habeant, Deus itritatus iram furoris sui brevi in nos effundet, a facie sua nos aufferet, (de impiis et sceleratis loquor) ut pereamus: grassabitur in nos peste, bello, igne, aliisque malis infinitis nos affliget. Exemplum in nos statuet, ut intelligant omnes, ipsam impietatem omnem vindicibus oculis videre, nec inultam sinere, sed severe unumquemque pro suo merito, sine personarum respectu punire, et impiam tandem hominum colluviem perdere. Errores in doctrina, blasphemias, verbi divini contemtum, libidinem, avaritiam ab initio generis humani extremis calamitatibus saepe punivit Deus. In medio sunt exitialia illa bella, quae Germaniae finitimas nationes horribiliter vastarunt. Si Germania nostra majorem diligentiam in conservanda doctrinae puritate, morum honestate et disciplina non adhibuerit, quam hactenus, brevi fimilem poenam experietur. Vae miserae posteritati, vae senibus, et juvenibus! Haec ad Reverendam Tuam Dignitatem scribere volui, idque non sine causa: ut Tibi nimirum constet anxius meus animus. Deus misereatur nostri, ac faciat tandem finem malorum omnium, nosque in vera religione conservet, poenas ac calamitates mitiget, hostes confundat, errores et furores reprimat, denique semen sanctum sibi conservet, Amen. Reverendam Tuam Dignitatem, Conjugem piissimam, totamque familiam misericordi Deo anxie et sollicite commendo et recommendo: ut nostram causam fideliter agas moneo, et si fas est, obsecro. Dabantur Donae 16 die Octobris Anno 1604. R. Tuae Dignitati addictissimus Nicolaus Blumius, Pastor ibidem.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
