Latin
2.49.1 to 2.49.2
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.49.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. P. D. Reverendissime, Clarissime, Doctissime Domine Doctor, fautor singularis, frater in Domino perchare. Calumnia pessimum Diaboli venenum est, qui a calumniando nomen habet, estque calumniator maximus, quia quaevis Dei et hominum dicta pessime interpretatur, et virulentissima depravatione pervertit. Hoc quoque cum faciant calumniatores, certum est, eos humanam naturam prorsus exuere, vivos et incarnatos esse Diabolos, Brentio teste, ac minimum Diabolice peccare, eorumque venenatam linguam Diaboli organon esse, per quam homines deformat et conspurcat. Nihil vere tam malignum est, nihil gravius, nihil denique acutius est, quam calumnia, malum insidiosissimum est, Dione teste, etiam ibi vitia inveniens, ubi nulla sunt, quod Christi et Johannis Baptistae exemplis comprobatur Nonne hi talem vixerunt vitam, qualem habuerunt doctrinam? Attamen uterque male audit, Johannes a Diabolo obsessus dicitur, ipse Christus Daemoniacus, comedo, vini potator proclamatur. Hanc fortunam omnes pii ministri cum Christo et Johanne communem habent, ut optime eorum dicta et facta pessime interpretentur. D. Hunnius, omnium Theologorum, qui nostra aetate excellunt, facile princeps, scribit, Pezelium cum suo Grabio tot in illum exonerasse convitia, quibus vehendis vix aliquot naves onerariae sufficere posse videantur. Dici vix potest, quantum mali ex unica falsa et calumniosa delatione proveniat? Profecto peccator maximus est calumniator, totam legem violans, cum charitatem violet, quae est legis impletio: Neque Deum neque homines reveretur, nullo judicii divini metu tangitur convitiator, Evangelii doctrinam deformat et suspectam reddit, cursum Evangelii remoratur, auditores perdit, totam multitudinem ignaviorem et aeternae damnationis ream facit. Reverentiam ministerio debitam tollit, licentiam confirmat, multorum malorum causam praebet, Ecclesiam non aedificat, sed potius destruit, Dei et Magistratus judicium invadit, proximum, qui illum nulla injuria affecit, qui nihil tale commeruit, judicat et damnat, ejus animum magis quovis gladio sauciat, famam et bonam existimationem auro preciosiorem eidem eripit, amicitiam, quae optima possessio est, furatur.