# Sylloge Epistolarum 2.49.3-5

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 2.49.3 to 2.49.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.49.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.49.3

Quod humanisfime factum est, inhumanissime interpretatur, virulentissimos sermones hominibus instillat, ut deprehendi facile non possint, utque accusato locus purgandi non sit, exitium, quod piis machinatur, admirabili industria dissimulat, ut vere prius non sentiatur, quam in actum prodire coepit, habet cor profundum conviciis, pugnat, ut piorum autoritatem apud alios extenuet, proximi naevos in apricum ponit, recte dicta et facta probro aliquo afficit, eoque artificio praeclaram laudem aucupatur, levissimum quodque erratum odiose exaggerat, quasi in ipso omnia auro sint puriora, alterius actiones veluti festucam cavillatur, prodigiosum et horribilem sexcentorum convitiorum trabem non animadvertens, magnitudine odii adeo coecus est, ut ea affirmare audeat, quae etiam cum ratione pugnant, et, Aristophane teste, hoc semper agit, ut, quae ab aliis dicuntur, contrariis sententiis labefactet, putatque summam sapientiam esse semper contradicere et contutbare recte dicta, quod proprium Diabolo est vitium. Inde palam est, quod in conviciatoribus magna sit acerbitas, homicidas, fures, sycophantas, et furiales pestes esse calumniatores, praesertim in aulis subinde mala cogitantes et facientes. Quia optimis quibusque, quorum virtutes nec imitari neque aemulari possunt, suis sycophantiis et conviciis, apud Potentes exitium machinantur, quorum animos ita fascinant, ut optime meritos ex Ecclesiis et Scholis ejiciant, de summo dignitatis gradu, ad quem divina vocatio eos evexerat, ad calamitosorum hominum sortem dejiciant. Hos malignos, nefarios et improbos Ecclesiae Dei cives Spiritus Sanctus comparat gladiis fulgentibus, dentes eorum hastis et sagittis, venenatam linguam eorum gladio acuto, quia quos aliis invisos reddere cupiunt suis obtrectationibus, tanquam lanceis, telis et gladris configunt, crudelia ingenia habentes. A pestilentissima horum hominum lue quilibet domum suam repurgare debet. Rogandus quoque est Deus, ut horum hominum callida, occulta et astuta consilia confundat et opprimat. Malum ingens tanquam sagittam illis immittat, ut poena divina, quam celare non possunt, manifesta fiat. Haec verissima esse testantur exempla Athanasii, Lutheri, Selnecceri, et multorum aliorum Doctorum Ecclesiae. Testatur quoque communis experientia. Contra hoc pestilens vitium, nullum remedium aliud salutare habemus, quam innocentiam, quae, Augustino teste, optima est Apologia contra calumnias malevolorum et Sycophantarum morsus, et bonae conscientiae testimonium, quod veluti clypeum iniquis adversariorum judiciis opponere, contraque humana judicia Dei judicium intueri, in proposito honesto recte juxta vocationem suscepto permanere, odia, calumnias et obtrectationes iniquorum excelso animo despicere debemus, quicquid homines dicant vel sentiant, ne gratia excidamus. Satius namque est, calumnias non modo verborum, sed etiam plagas a mundo immundo perpeti, cum Dei amicitia, quam stationem suam cum Dei inimicitia deserere, cum habeamus amplissima promissiones, ipsum Deum fidelibus suis servis praemia redditurum.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
