Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola IX.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.51
Unproofread scanNot analysed yet
SAlutem et observantiam. Reverendissime, Clarissime, Doctissime Domine Doctor: Redditae sunt mihi filii mei unici literae, quas ad Reverendam Tuam Dignitatem mitto, ex quibus quid velit, quid avide expectet R. D. Tua facile colligere potest. R. T. Dignitatis sententia, ope, opera opus esse ipse video. Si Reverenda T. D. me non solum diligit, sed etiam cumulatissime amat, et re juvet cum re opus sit, utque rem, quantum in se est, ex sententia consequatur filius, ex singulari quadam et exuberanti amoris abundantia omnino faciat, submisse peto. Nulla Te tua de filii mei animo fallet opinio. Te mihi charissimum, et eo indies magis fieri, quo Te animadverto non oblovisci filium sibi certo persvadeat Dominus Doctor, absens semper mihi est praesens, jucundos ejus sermones crebra memoria repeto, pro ipsius salute preces fundo. Reliqvum est, ut Crellianarum actionum, mearum passionum laborumque nulla Te capiat oblivio. Valeat Dominus Doctor diu et feliciter. Dohnae 15. die Decembr. Anno 1606. Reverendae Tuae Dignitati addictissimus Nicolaus Blumius.