# Sylloge Epistolarum 2.58-60

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 2.58 to 2.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.58

In Archivo Gvelferbytano qvaedam asservari, mihi Biographiam B. Proavi contexenti inservitura, omnino existimo. Ibi enim controversia illa, qvae inter B. Polycarpum et D. Danielem Hofmannum diu satis viguit, disceptata est atqve dijudicata. Adhibuerunt scilicet Principes Piissimi et Religiosissimi Duces Brunsvico-Luneburgici Dn. Julius et Dn. Henricus Julius, qvi rerum summam tenebant, cum Ecclesiam Brunsvicensem B. Proavus doceret, omne studium omnemqve operam, ut lis haec intestina, ceu cum scandalo orthodoxae Ecclesiae conjuncta, plene cognosceretur, recte dirimeretur et mature consopiretur. Invitati sunt ad consiliorum societatem Viri insignes et rerum Theologicarum sagaciores, nec semel amica inter dissentientes tentata fuit reconciliatio. Non autem nova haec concordia ex votis pietatis ab interponentibus se pacificandi gratia potuit obtineri. Caussae, quae conciliationis negotio remoras injecerunt et obices, possent enarrari plures. Unicam duntaxat attingere juvat, quae rem illam non parum turbavit. Oriebatur nimirum controversia inter Serenissimum Ducem Brunsvicensem et Lunaeburgensem, cujus modo memini, Dn. Henricum Julium et Senatum Reipubl. Brunsvicensis de jure citandi Ministros Ecclesiae Brunsvicensium ad dicendum caussam. Cum enim B. Proavus penes Illustrissimum Ducem modo laudatum, in cujus Academia tunc Hofmannus Theologiam profitebatur, de injuria sibi ab hoc Theologo illata et scripto admodum sarcastico comprehensa esset conqvestus, et ut Princeps Theologum sibi subditum compesceret ac qviescere juberet per literas supplices rogasset, Dux ipse, ad qvem scriptum Hoffmannianum fuerat transmissum, de lite componenda sollicitus B. Proavum dicta ei die Henricopolin citavit, ut cum Hofmanno de dogmate controverso coram delectis ad hoc negotium arbitris, inter qvos erat D. Nicolaus Selneccerus, ageret. Qvia vero Senatus civitatis Brunsvicensis existimabat, juribus suis per hanc Ducis citationem esse derogatum et ad morem antiqvitus receptum provocabant, qvem Duces antehac servare sveverant, scribentes ad Senatum et eo utentes interprete, si qvando Ecclesiae Brunsvicensis Ministri a Ducibus desiderabantur, B. Polycarpus ab abitu ad dicendam Lycoperae caussam per interdictum Senatus revocabatur. Male autem habebat Ducem hoc interdictum, adeo ut posthabita B. Polycarpi nondum satis auditi absentia de lite ipsa decerni et decreti exemplum Senatui Brunsvicensi mitti vellet. Possem, nisi prolixitas dissvaderet, ipsum decretum hic inserere. Illud vero videtur esse adjiciendum, qvod Senatus decretum ad Ducem remiserit, Dux idem B. Polycarpo accersitis et Brunopolin ablegatis Notario ac testibus exhiberi jusserit. Deprecabatur B. Polycarpus cum submissione debita hanc decreti insinuationem et ablegatos rogabat, ut coram Magistratu suo rem hanc agerent, cum sibi integrum non esset invito Senatu qvicqvam admittere.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
