Latin
2.61 to 2.63
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.61-63
Unproofread scanNot analysed yet
Qvia vero nihil proficiebat rogitans, proripientibus se foras nunciis, invitus domi suae exhibitas literas tantisper servare debebat, dum brevi mora interjecta, volente id Senatu, eaedem vinculis non laxatis nec sigillo soluto Henricopolin denuo reportarentur. Plura de hac ipsa lite ejusque diremtione, nec non de paulo post resuscitata ab Hofmanno ac rursus provocato B. Proavo cum Theologis aliis qvaedam notavi in scripto Apologetico, qvod Arnoldo non ita pridem opposui. Alia qvaedam significabunt nonnullae Epistolarum, qvos nunc emitto. Qvia vero Apologeticus D. Georgii Mylii, cujus mentionem fecerat Arnoldus, nunc in manibus est, inde qvaedam lubet depromere, ut appareat, qvam parum congrue hunc advocaverit testem. Ita vero de Hofmanno commentatur Mylius: Cum ab ingenii dotibus atqve eruditione Theologica satis paratus et instructus esset, ad res suas cum laude domi peragendas, hactenus …et non tantum factorum alienorum foris censor esse rigidus: sed et scriptorum dictorumqve Aristarchus esse maluit, qvi nemini non obeliscos figeret, et censurae suae flagello optimos etiam qvosqve et de Ecclesia religioneqve rectissime meritos, tum vivos, tum mortuos, proscinderet. Testis est beata anima Brentii, qvid flagrorum ab isto homine sanctissimus hic confessor annis bene multis pertulerit. Sunt in conspectu Christi gemitus et qverelae, qvas Jacobo Andreae, Theologo …,insatiabilis istius Theologi ambitio et altercandi libido excussit. Revelabit dies novissimus, qvid Theologorum lumini illi D. Chemnicio qvid venerando Selneccero, molestiarum, et aerumnarum ab eodem creatum fuerit. Si defunctorum loco sint audiendi vivi, habebit qvod venerandus senex D. D. Chytraeus cum Collegis suis de hominis istius turbulentia conqveratur. Non deerit Theologo insigni Osiandro, cum universo Theologorum Würtembergensium coetu, unde homini isti acerbissimarum injuriarum dicam scribere possit. De virulentia ejusdem narrabit multa D. Polycarpus Leiserus. De insectationibus gravissimis Commentarium scribet D. Hunnius, qvas ab eodem homine Vir optimus perpessus est. Latere patior reliqvos, qvi non homini sed Ecclesiae parcunt dum, qvae ab isto tolerant, cum silentio et patientia dissimulant.