Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola VI.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. Reverende et Clarissime Domine Doctor. Qui hoc epistolion tibi exhibet, M. Melchior Hencelius Hessus, Vir doctus et honestus, sed pauper, in Austriam iter instituit, ut ibi fortunam suam periclitetur, quae in hoc Balthico littore satis ei acerba fuit. Cum autem per Torgam, Misenam, Dresdam, Pragam etc. iter facturus sit, reverenter petit, ut eum amicis commendes. Quod de nundinis Lipsicis promisisti, avide a meis collegis expectatur. O infelix hujus. tristis Concordiae fatum, quae nondum in lucem edita, undiquaque oppugnatur. Quid postea fiet, cum publici juris facta fuerit? Sed Deus haec quoque mala ad finem suae ecclesiae salutarem gubernabit. Bene vale. Die 14 Aprilis, qua anno abhinc 30 Rostochium primo veni. David Chytraeus.