Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola VIII.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
SAlutem in Christo …. Reverende et Clarissime Vir, Patrone colende. M. Davidis Cicensis, quem mihi commendas, consilium miror, quod in hac Sarepta litoris Balthici, ampliorem se fructum ex privatis lectionibus percepturum sperat, quam in vestra illa Jerosolymea metropoli. Mea ipsi fides et benevolentia non deerit. Occasiones et eventus …,Attulit mihi auriga noster M Georgii Godelmanni literas, qui isthuc se rediturum scribit. Cum redibit, quaeso, ut adjunctam epistolam ei tradas. Nos hodie Rectorem nostrum sepelivimus catarrho isto epidemio, qui me quoque et omnes meos adflixit, suffocatum. Existimo pestis …esse. Deus nostri misereatur. Sturmii Antipappum ante biduum legi. Utinam …tristi huic Tragoediae finem tandem imponat. Bene vale. 20. Octobr. 1580. Cujus mentem et animum nosti.