Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 20
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Ex tuis literis, tam ad me qvam ad Conjugem datis, video Te sollicitum esse in negotio generi Dn. D. Unruhii. Et qvidem ex literis tam Academiae qvam Facultatis Juridicae, qvas hodie legere contigit, perspexi rem omnem ita se habere. Posteriores literae aperte D. Unruhii causam agunt. Et illis habeo gratiam et Tibi. Leonem qvoqve ex ungve cognovi. Qvod vero Tuv pleniuscule de alio qvodam refers, qvi et ipse fidem non usqveqvaqve candidam expertus est: Ejus Ego causam jam ante qvatriduum apud nostros fideliter egi: et spero sermones meos non fructu carituros. Memini enim, qvid non ita pridem ad D. Unruhium scripserim, et qvomodo eum monuerim, ut illius ipsius benevolentiam grata mente prosoqveretur. Cur ergo non Ego idem facerem? Maxime cum in telligam, hac ratione futuris simultatibus obviam procedi posse. Qvoad reliqva maneo in hesterna mea sententia, et etiamnum statuo aedes socrus p. m. ejus esse capacitatis, ut vos omnes capere possint. Ego non facile eas occupabo, ut qvisqvam mihi cedere cogatur. Bene vale, Generum, Filiam, Filios et Amicos sinceros et integros saluta. Dabantur in Zillbach 20. Aug. Anno 606. T. in Domino Polycarpus Lyserus D. P. S. Qvae mea de Dn. D. Zangero constans semper fuerit sententia, tu testari poteris. An non semper dixi, animum esse blandiorem et humaniorem verbis?