Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 22
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Qvas ad me dedisti literas, Venerande Domine Bartholde, recte qvidem accepi, sed non respondi, partim qvidem, qvia non erat otium, partim qvia non erat spatium in stipendio Schulenburgiaco. Loca siqvidem omnia sunt occupata, ita ut expectantibus Tuis hac vice non possit esse locus. Si tamen stetissent examini Wittebergae, fortassis unus ex illis alteri cuidam praeferri potuisset. Patienter itaqve expectabunt, usqve dum etiam pro ipsis commodus locus esse possit. Socero tuo meo loco multum salutis precaberis, ipsiqve dices, me petitionis ejus fore memorem, qvam primum exemplar aliqvod ad manus fuerit. Qvod superest, divinae Vos commendo protectioni, et Ministerio Vestro Caput, Reipubl. pacem, Vobis omnibus qvaevis salutaria opto precorqve. Bene vale. Raptim Dresdae 26. Junii Anno 1600. T. in DOMINO Polycarpus Lyserus D.