Latin
Ad Inspectores Stipendii Electoralis in Academia Wittebergensi.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 27
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Reverende atqve Clarissi Viri, Domini et Amici honorandi. Scio eqvidem, non omnes expectantes una vice primo ingressu promoveri posse. Interdum etiam aliqvi sive otio sive ignaviae aliis serviendi sic sunt addicti, utipsi suis commodis obstent. Sibi ergo imputent, si post principia stare cogantur. Hunc tamen Theologiae Studiosum Michaelem ex eorum numero esse minime existimavero. Itaqve si convenientem ipsum promovendi rationem Domini habere possint, eos etiam atqve etiam rogare velim, ut in se nihil desiderari patiantur. Bene valete. Raptim Dresdae 19. Octobr. Anno 604. V. in DOMINO Polycarpus Lyserus D.