Latin
Ad N. N.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 29
Unproofread scanNot analysed yet
D. Polycarpus Lyserus Illustri et Generoso Domino Alphonso Montis Dolii et S. Sophiae (ut nunc se profitetur) Comiti, usqve adeo non invidet hanc felicitatem, qvod tot Illustrissimorum, Clarissimorum et Praestantissimorum Principum atqve Virorum elogiis oneratus revertitur, ut potius miretur, qvi fiat, qvod non manserit istis in locis, et apud illos homines, a qvibus ob tantas et immensas animi dotes tanti fit, et revertitur ad nos, cum qvibus sibi ob suas certas causas non usqve adeo bene convenire non ignorat. Verum ut ut sit, qvandoqvidem prae se fert, se Illustrissimorum qvorundam Principum literas ad Serenissimum Dn. Electorem directas secum habere, ut cum Serenissima Celsitudine Ejus de rebus gravissimis conferat, debebat tanqvam insignis Politicus etiam hoc novisse, aditum ad tantum Principem non per Concionatores, sed vel per Mareschallos vel Consiliarios qvaerendum esse, Idem etiam hic faciat. Ego ipsius conatus non impediam et si maxime summo loco habentur et omnia, de qvibus gloriatur, praestet, non invidebo honorem, sed potius ei congratulabor. Me measqve aedes tenuioris fortunae esse existimo, qvam ut hujus tanti Viri amplitudinem capere possint. Ipsi vero a Deo mentis et corporis incolumitatem precor et opto. Polycarpus Lyserus D.