# Sylloge Epistolarum 3.11-12

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 3.11 to 3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/3.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/3.11

Vestigia istiusmodi in Scripto Apologetico comparebunt, cum aliquando urgente Arnoldo, ne quicquam viderer confingere ad scripta Lutheranorum ipsa et Epistolas, quibus Calvinianos suae aetatis oppugnarunt, Lectores oportuerit ablegare, mihi vero Historici partes tantisper sumenti et sustinenti non licuerit acerbius scripta vel durius enunciata immutare aut emollire. Quamvis enim mordax scribendi genus semper fastidiverim, et adhuc serio oderim, ex adverso autem saepius ac iterum optaverim, ut scholastico disputandi more, qui nudas theses, thesium explicationes, probationes, confirmationes, antitheses item, et antithesium fundamenta, rationes dubitandi, objectiones, instantias, responsiones etc. propinat, omnia in Ecclesia Christiana hinc et inde agerentur, cum veritati victoria per mordacitatem neutiquam paretur, per svaviter vero propositas sententias contrarias animi alieniores magis concilientur, et ad singula rectius examinanda blande pertrahantur, aliquid tamen excusationis et veniae habere poterunt rigidiores doctrinae Anti-Lutheranae censores aevi illius, praesertim ab adversariis crebrius lacessiri et perturbati. Hâc nostra aetate, ubi alia plane Ecclesiae Christianae est facies et cum Lutheranis Reformati eadem pace, eadem religionis libertate, iisdem juribus et privilegiis vi sanctionum publicarum in Germania utuntur, extra eam etiam aequiores semet et mitiores hi erga illos praebent, a mordacitatibus et acerbitatibus utrinque abstinendum, et solus dogmatum ac rituum Ecclesiasticorum discrepantias una cum rationibus dubitandi et decidendi producendas esse existimo. Neque enim fas fuerit veritatis luce majori per Dei gratiam collustratos alios vel minori luce fruentes vel plane in tenebris ambulantes his de causis odisse aut persequi. Inter reservata Dei dominium intellectus, ne eorum tenebris obrutus caliget, et voluntatis, ne speciem pietatis prae virtute ejus eligat, erit referendum. Huic itaque oportet supplicare, ut veritas ubivis sit salva ac tuta, errantes inviam veritatis reducantur, schisma funestum, quod inter Protestantes huc usque viget, vel prorsus tollatur vel nondum sublatam citra omnem animorum distractionem svaviter ferveat, dum post velitationes amicas hodie dissentientes sic uniantur, ut unam illam eamque divinam veritatem uno ore et corde profiteantur.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
