Latin
3.2 to 3.4
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 3.2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Legens equidem et relegens sine delectu ac discrimine congestas ab Arnoldo historias, statim animadverti, quod calumniandi et injuriandi animus ubivis fere eluceat, quem, si in quoquam alio, maxime in notato B. Proavo meo cum proprio dedecore ostendit. Ne quid tamen statuerem, quod …Polycarpo foret indignum, malui vel intra mentem meam ipsius, quam meis verbis agere. In memoria videlicet habebam verba memorabilia quaedam …,quibus in Epistola quadam ad Conradum Schlüsselburgium scripta, et in Volumine Epistolarum Rostochii 1624. 8. edito sub n. XCII. pag. 302. seqq. conspicua, p. 204. seq. utitur: Interim Tibi ago gratias, qui pro tuenda innocentia mea, et qualicunque nominis mei existimatione etiam laboraris. Conabor esse gratus. At quod ego praestare nequeo, Dominus rependet. Nescip, quo fato ego premar. Vix absum, quin cum Jeremia exclamem: Vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra? Deus novit, me ex animo pacem diligere, pacem quaerere, pacem persequi. Pacis causa multa etiam cum jactura meae famae hactenus sustinui. Pacis et tranquillitatis causa me Brunsvigam contuli; sed ecce, dum pacem quaero, in medias turbas praecipitor. Sed fiat voluntas Domini, cui si placuerint viae viri inimici, convertentur ad pacem. Haec B. Polycarpus Brunsvigae scripsit, cum ipsi tunc adhuc Coadjutori Joannes Hedericus Ecclesiae Brunsvicensium Superintendens, quem vivo Electore Saxoniae Augusto evocatus ad hoc officium, sed discedere Witteberga dubitans Brunsvicensibus commendaverat, multum facesseret negotii. Quia enim Hedericus contra Libros Symbolicos, quibus Ministerium Brunsvicense subscripserat, Formulam Concordiae inprimis, (cujus exemplar authenticum subscriptionibus sex Theologorum, Ministrorum Brunsvicensium singulorum, nec non in Scholis tunc docentium, item omnium Saxoniae superioris Theologorum, Ecclesiae Doctorum, et Scholae moderatorum roboratum et inter B. Proavi libros olim numeratum scriniis meis singulari fato A. 1679 adjectum servo) diserte negabat, Christum etiam ut hominem omnia praesentem gubernare, non poterat hanc in Ecclesia Lutherana hactenus ignoratam, imo constanter oppugnatam doctrinam B. Polycarpus ferre, praesertim cum eidem reliqui Ministri Ecclesiae Brunsvicensis uno ore et animo contradicerent. Ut vero haec dissidia intestina mature sopirentur, Senatus, in consilium adhibito Ministerio et saepius audito, de iis componendis serio cogitavit. Nihil tamen vel ille vel hoc efficere valuit apud Hedericum, qui se premi a Polycarpo questus est, ceterosque Ministros levitatis ac inconstantiae insimulavit audacior, quod defecissent a priore Confessione et a modestia Saxonica, et hanc caussam nequaquam candide tractassent, quas querelas et insimulationes, ceu injustas ac veritati contrarias Polycarpus cum Ministris omnibus, unanimi consensu et gravitate vere Theologica deprecati solenniter, confutarunt.