# Sylloge Epistolarum 3.5-6

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 3.5 to 3.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/3.5

Tandem auctoritate Senatus notula transactionis conscripta est, quam sigillo Reipublicae munitam secum in locum Colloquii consvetum d. 30 August. 1588 quinque Consules praesidentes adscito Secretario detulerunt, significantes, velle Senatum, ut Ministri universi ac singuli, semotis litigiis illis funestis et scandali plenis, subscriberent. Voluntati Magistratus se obsecutaros esse omnes pie consenserunt, solo excepto Hederico, qui multa caussatus est, eaque scripto comprehensa Senatui d. 4. Sept. obtulit, rationes allegans, propter quas illam notulam subscriptione sua comprobare dubitaret, quibus d. 9 Sept. responsum fuit nomine Ministerii. Cum vero neque sic cedere vellet Hedericus, tandem d. 16 Sept. ejusdem anni est per sententiam exauctoratus. Haec prolixius, in subsidium vocatis chartis quibusdam, Brunsvigae olim e fide dignis monumentis manu mea descriptis, enarrasse non abs re fuerit, quod inde queat cognosci, etiam inter ipsos sic dictos Evangelicos non defuisse, qui res Ecclesiae tranquillas turbarunt, et ad harum turbarum societatem vel invitissimum B. Polycarpum, utpote ab omni turbatione alienissimum, veritatis tamen, cujus comites individuae dudum fuerunt simultas et persecutio, tenacissimum pertraxerunt. Eadem plane fata expertus est B. Polycarpus in eodem vivens et docens Collegio cum Samuele Hubero, ac cum Joanne Hederico uteretur Collega. Iste enim omnia turbare in Ecclesia gestiens, nec B. Proavo pepercit, licet ab hoc multa acceperit beneficia et monitis crebrioribus, quae gravitatem humanitate temperatam spirabant, a pruritu novandi et turbandi fuerit avocatus. De Hubenanis controversiis, ut plura in ipsa Apologia afferrem, Arnoldus impulit, quippe qui haud obscure, licet citra omnem verae Historiae fidem, B. Proavum ceu rixae auctorem repraesentavit. Ast quid mirum inter Pseud Evangelicos Historiarum Scriptores surrexisse, qui B. Proavo ante annos XC fere et amplius pie defuncto crimina Theologo prorsus indigna tribuit audaeior? Fortassis enim existimavit Arnoldus, cum ipse B. Polycarpus Apologias non amplius scriberet, vix esse in Ecclesia exstiturum, qui Viri dudum sepulti memoriam resuscitaret, quod vel necessaria ad probandum dictis contraria monumenta possent destituere, vel laborum molestiae scripturientes retrahere. Verum etiamsi posteri tacerent, vel soli cincres B. Polycarpi, qui quasi adhuc in scriptis ignescere pergunt, contra Arnoldum loqui sufficient. B. Proavus ipse moriturus praesagiebat, non defore post mortem suam calumniatores, quamvis de Jesuitis et aliis Ecclesiae Evangelicae adversariis, cum quibus per scripta fuerat dimicandum, non item de Lutheranis, hoc praesagium, uti conjicio, voluerit intellectum. Solus enim, quod sciam, inter Lutheranismum fide non satis bona professios tunc superstes vivebat Huberus, qui odio et malevelentia innocentem B Polycarpum usque ad extremum vitae fuit prosecutus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
