# Sylloge Epistolarum 3.7

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, In Nomine JESU!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/3.7

Quia tamen Piissimus Vir ipse fuit auctor et svavor, ut famas post obitum improbe laesae defensio susciperetur, mihi putavi id onens prae omnibus aliis esse impositum. Vivere enim desierunt filii et filiorum filii, sive nepotes. Inter pronepotes autem, qui his illis successerunt, equidem aetate et annis maximus per Dei gratiam vivo superstes. Solus in super inter Lyseros hodie Doctoris Theologiae titulis ornatus simul et oneratus Ecclesiae servio, adeoque, ut pro D. Polycarpo Lysero … ego et … decertem, licet merita B. Viri plene assequi nequeam, piê jubeor. Verba B. Proavi, quae in tabulis ultimae voluntatis sive testamento exstare voluit, me jure proprio hanc caussam agere demonstrabunt, postquam filiorum jura ad nepotes, horum ad pronepotes, vel ipsis legibus divinis edocentibus, sunt devoluta. Ea autem latine reddita sic habent: Nomen meum et honorem, qui sine omni dubio ab hostibus et convitiatoribus meis impugnabitur, commendo propugnandum Domino meo Christo, quem cum Paulo per honorem et ignominiam sequi paratus sum certissimus, in extremo die summi honoris loco id mihi esse futurum, si obtrectatores istiusmodi in hoc mundo non nisi male de me fuerint locuti. Neque tamen intermittent filii mei, quos non frustra magnis sumtibus ad studia enutrivi, quin nomen meum, uti par est, propugnent. Illud vero fiet quam rectissime, si ipsi laudabiliter segesserint (wenn sie sich selbsten wohl halten) honestati studuerint (nach Ehren streben) et, aliquando ad officia publica evecti fidem ac industriam probaverint. Hactenus B. Proavus. Hanc ejus voluntatem pie executurus sancta Filii … Polycarpi Lyseri Junioris, Avi mei, premere studeo vestigia. Cum enim David Pareus in Praefatione Irenici sui B. Polycarpum Seniorem ejusque praefationem catecheticam deformare fuisset ausus, Anno 1614 Oratione publica Lipsiae in solenni panegyri recitata Polycarpus pietatem Parenti debitam exhibuit, quam deinde scripto consignatam A. 1616 sub titulo: Vindiciae Lyserianae: An Syncretismus in rebus sidei cum Calvinianis coli possit, et in politica conversatione Pontificii illis praeferendi sint? oppositae calumniis Irenici Pareani, quibus praefationem catecheticam Lyserianam deformare voluit, extare jusut.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
