# Sylloge Epistolarum 31.1-3

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 31.1 to 31.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.1

S. in Domino. Amplissime Vir atqve vera nobilitate praestantissime Domine, Arctissima familiaritas est, qvam fides parit. Cum igitur non dubitem animos nostros in sincera de Deo religione ac fide junctos esse: gratissimum mihi fuit, qvod nuper literas ab A. T. favoris erga me plenissimas accepi, Qvas et intet … mea, utpote insignis alicujus erga me benevolentiae indicia certissima servo sedulo. Qva de causa spero etiam hoc meum in scribendo studium vicissim T. A. non fore ingratum. Status Academiae nostrae parum adhuc in melius mutatus videtur, Multum eqvidem hactenus pro donis a Deo concessis laboravi docendo, monendo, hortando, corripiendo, qvibus aliqvid profici posse sperassem. Sed proh dolor idem mihi fere accidit, qvod Micheas olim non sine magno dolore de sua gente conqvestus est: Hei mihi, qvi factus sum ut collectiones fructuum aestivorum, et sicut racemi vindemiae: non est botrus ad comedendum, maturos fructus desideravit anima mea etc. Pleriqve enim vanis persvasionibus et sincerioris doctrinae corruptelis intra animos suos ita occupati vel potius fascinati sunt, ut ad veritatem lucis Divinae attendere nullo modo possint. Atqve licet silere aliqvo modo videantur, tamen non nisi coacti id faciunt. Mox autem, cum ipsis spes vel minima affulget, posse se dulce illud Christi jugum excutere, tales se in divexandis et premendis piis declarant, ut ab ipsis manifestis nostrae conf. hostibus acerbiora metuenda non videantur. Hunc enim suum animum esse nuper admodum manifestis indiciis (cum propter levissima cujusdam hominis mendacia et calumnias, Electoris animum erga D. Jacobum et meam personam mutatum fere fuisse cognovissent) prodiderunt. De qvo apud A. T. pluribus conqveri possem, nisi pudenda haec scholae nostrae apud alios tegere qvam revelare mallem. Si fortassis vel Dominus ipsis daret, ut resipiscerent, et ad veritatis agnitionem reverterentur. Pudet siqvidem me ipsum nos a vero tramite doctrinae sincerae tantum hic deviasse, et ex civitate hac sancta meretricem (ut Prophetarum phrasi utar factam esse. Et nisi Dominus nobis clementer semen aliqvod relinqveret, ne Sodomae atqve Gomorrhae assimilemur metuendum est. Unum est, sed illud grande et insigne malum, qvod nostris hominibus obest, qvod nimirum, qvemadmodum Judaei olim ac Papistae ista vana et noxia persvasione erant imbuti, qva judicabant se nullo modo errare posse, et qvod se verae Ecclesiae successores, illi qvidem propter Sacerdotium Aronicum, hi vero propter sedem Antiqvam, venditarunt, ita nostri sibi ipsis persvadent, se propter Lutheri primam religionis repurgationem, et praecipue propter Philippi, qvi in hac Ecclesia et schola laborarunt, erroris coargui non posse.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
