Latin
Veritatis ac Sanctitatis sinceris amatoribus salutem et omnigenam benedictionem
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
QVid et quantum amoris, cultus, obsequii, honoris et venerationis parentibus aut majoribus de Ecclesia, orbe erudito et egregio publico bene meritis debeatur, tam divinae quam humanae leges dudum definiverunt. Est omnino haec felicitas, si non omnium maxima, prima tamen, divina et magna, ex illis ortum ducere, quos pietas, virtus et doctrina prae aliis nobilitarunt. Hac felicitate Supremi Numinis gratia annuente beati id agere debent seduli, ut gloriam a majoribus partam atque traditam tueantur, conservent et integrum ejus splendorem citra ullam Eclipsin vel decrementum, imo egregie auctum et nova luce collutratum ad posteros transmittant, immortalitati ac perpetuitati pic consecrandum. Ut vero haec pietatis debita eo rectius et certius solvant liberi ac nepotes, non modo rectis itineribus praegressorum vestigia conatu laudabili, si forte assequi non datur, vel supergredi, seqvuntur, verum etiam, ut memoria Parentum atque Majorum bonis commendata perennet, omni nisu connituntur. Licet enim beatorum choris coelestibus associali omni hominum malitia, livore, odio, malevolentia longissime superiores, et nullius criminis aut noxae rei victores triumphent, de calculo albo, de testimonio bono, et nomine novo, quod est ipsius JEsu Christi, ab hoc supremo Brabeuta fidem fine fidei, qui est salus animarum, coronante benignissime datis, aeternum gloriantes, fas tamen est atque aeqvum, imo justum et salutare, ut ipsorum etiam recordationi inter homines militanti Ecclesiae adhuc aggregatos consulatur. Interest enim multum ac refert, quo quis cendu etiam post fata veniat, ne impii aut improbi sanctorum tabulis inscripti compareant, pii vero ac probi nil tale meriti terrae inscribantur, ac in Catalogum impiorum aut damnatorum relati sistantur. Non potest, fateor, vel saluti beatorum injusta condemnatio obesse vel canonisatio, ut ita loquar, damnatos a suppliciis aeternis liberare. Ast quia illorum exempla ceu sectanda ipse Spiritus S. commendat, horum ceu fugienda et detestanda proponit, scire oportet, ad quorum classem hic vel ille vere pertineat, ne in ipsum Deum, justissimum vivorum ac mortuorum judicem, contra veritatem de fratribus judicantes evadamus injurii.