# Sylloge Epistolarum 4.15-16

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 4.15 to 4.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.15

ad rem nihil vel parum facientia et hoc saltim fine tradita, ut magis locuples ad culpandum et cavillandum suppeteret materia; mutila et manca, ita ut sensus verborum allatorum saepe maneat dubius; ex adversariorum scripturis, qvae tamen multa cum circumspectione sunt adducendae, cum fides eorum in iis, qvae aliter sentientibus opponuntur, sit valde incerta ac ambigua, audacius hausta; manifesto falsa, et conficta; aliter qvam tradita fuerant ab aliis reddita; minus congrua et innumeris veritatis testibus importunius, abjecto omni pudoris sensu, contradicentia, licet probatio interdum plane destituat, vel alia non succurrat, qvam qvae e scheda privata aut epistola narrationibus alienis suffulta potuit excerpi. Inprimis mirari oportebit Historiae Ecclesiasticae vel infra mediocritatem gnaros, Arnoldum tam indefesso labore tamque operoso studio usum esse in congerendis illis, qvae sibi suisque narrationibus ad propugnandos heterodoxos, sugillandos et oppugnandos orthodoxos praecipue collimantibus favere videbantur, neglectis a sciente ac volente reliqvis atque praetermissis, qvae illas ipsas narrationes impugnare poterant, aut valide expugnare. Qvod enim ex ignorantia peccaverit Arnoldus, et eorum, quae circa controversias seculis XVI et XVII cum fervore agitatas hinc inde a controvertentibus proposita sunt, opposita aut reposita, Apologeticorum inter alia scriptorum ad retundendas et amoliendas adversariorum calumnias aut inculpationes publice emissorum, fuerit nescius, nunqvam patiar persvaderi. Nolim enim Arnoldo laudem hanc eripere, cum ejus documenta prostent plurima, qvod Historiam Ecclesiasticam errorum inprimis, haeresium, schismatum, dissidiorum, tam internorum qvam externorum scriptorum a dissidentibus evulgatorum, dogmatum controversorum, ast autoritate Ecclesiae vel confirmatorum vel reprobatorum cognitionem magis qvam alii imbibere, imo exhaurire laboraverit. Ast … et … multa scribens et agens eo facilius imperitioribus imponi posse existimavit, et qvos invidiose criminari ac invectivis orationibus gravare gestiebat, difficilius innocentiae suae credidit habituros esse vindices. Historici fuerat res actas nude proponere, disceptationum summas enarrare, neutrius disputantium scripta omittere, de controversiis autem ipsis, earumque momentis, nec non de controvertentium juribus, causarumque controversarum justitia vel injustitia, judicium lectoribus permittere integrum. Qvis enim Arnoldum litium olim motarum et partim consopitarum, partim adhuc perdurantium, imo universae Ecclesiae, a eujus decisionibus feresvevit recedere, constituit judicem? Verum enim vero haec et alia, qvae jure meritoque in Historia Arnoldina desiderantur, excutient imposterum alii de Ecclesia optime merituri, et me, cui curta est supellex, majorem ad hos labores exantlandos apparatum allaturi Theologi.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
