Latin
Veritatis ac Sanctitatis sinceris amatoribus salutem et omnigenam benedictionem
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.19
Unproofread scanNot analysed yet
Testem adduco alium Johannem Gerhardum ab Arnoldo, uti par erat, commendatum. Is non modo B. Proavum ceu Dominum et fautorem in Christo Parentis loco habendum compellat, verum etiam in ipsis literis Heltpurgi d. 19 Julii 1608 datis alia inter haec profert: Doleo, qvod Apocalypticae istae ranae sua veteri cantilena etiam V. R. Exc. molestae esse incipiant; antiqvum obtinent. Sol videtur illis aliqvantulum apricus, magis igitur prorepunt. Orabimus Dominum Jesum, ut conservet nos in veritate sua, sermo ejus veritas est: orabimus inqvam, et quae nostri erunt muneris, suo qvisque loco faciemus sedulo, Video autem et deploro ingentem illam cladem, qvam passae sunt Ecclesiae nostrae per tot praestantissimorum Theologorum obitum. Sanet Deus haec vulnera. Nos viles pulli et nani sumus ad illos gigantes, interim tamen Deus etiam in infirmitate efficax est. Qvotiescunque res Ecclesiae DEO commendo, simul etiam R. V. Excell. incolumitatem eidem commendo. Probe enim video, qvanti intersit inter canam et teneram Theologorum lanuginem. Qvod reliqvorum annis videtur detractum, tuis id addat Dominus. Haec intimi sunt cordis suspiria et preces. Huc usque Gerhardus. Qvo encomio labores ejus post B. Chemnitium cum cura susceptos et ad conficiendum Commentarios in Harmoniam Evangelistarum directos condecoraverit, testatur Praefatio B. Gerhardi praemissa illis ipsis Commentariis, qvos a Chemnitio atque Lysero inceptos et continuatos ad finem feliciter perduxit. Imo nisi probati fuissent omnino hi sancti labores Gerhardo, nunqvam ad eos pertexendos fuisset permotus. Profecto B. Polycarpum etiam post pium ex hac vita excessum penes Gerhardum vivum adhuc fuisse in pretio, derivatus ad ejus filios Fridericum et Wilhelmum favor insignis, et ab his Praeside Gerhardo, in lucem emissae lucubrationes Academicae, inaugurales cumprimis, una cum crebriori etiam cum Polycarpo, Friderico et Wilhelmo Lyseris Filiis per literas commercio, abunde edisserunt.