# Sylloge Epistolarum 4.2-4

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 4.2 to 4.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.2

Ut haec scribendo inculcem denuo, immobilis pietas, qua inter Majores meos … Proavo meo D. Polycarpo Lysero Patri, uti olim distinctionis gratia audiebat, Casparis Lyseri Pastoris et Superintendentis primum Winidensis, dein Nurtingensis filio vivo obstrictus, per leges plane divinas atque aeternas imperat atque injungit. Is vivens adhuc tanta eminebat animi magnitudine, quae cum mansvetudine non minori et modestia exempli rarissimi erat conjuncta, ut omnes malevolorum criminationes despiceret ac pro nihilo putaret. Quia enim mente recti conscia per Dei gratiam fruebatur, mendacia insciorum negligebat, figmenta improborum spernebat, et furiosorum hominum latratus silendo compescebat, Plutarchi memor, prudenter existimantis: Silentium sapientibus responsi loco est. Neque tamen perpetuo cuncta dissimulabat silentio, sed cum Salomone mortalium prudentissimo aliquando respondendum, aliquando non respondendum improbis, cum tempus sit loquendi aliud, aliud tacendi, statuebat. Collegerat Vir piissimus famosorum scriptorum, quibus adversarii veritatis ipsum infatem, eumque notabili epigraphe e Jobi Historia decerpta notaverat: Qvis dabit mihi audientem me? Ecce per signaturam Omnipotens Fulminator respondeat mihi, et libellum scribat adver sarius meus. Annon super humero portarem eum? alligarem eum sicut coronas mihi, Job. XXXI, 35. 36. Adeo nimirum de causa sua ejusque bonitate erat certus et securus, ut facillimus ferret, innoxio sibi factas injurias easdemque moderatione sua et gravitate infamaret. Ne tamen victoriam canerent thrasones male feriati ante triumphum, et sanctis operis B. Polycarpi obessent injuriando, bella Domini subinde depraeliatus est publice, Spiritu plane heroico in refutandis veritatis hostibus (alios enim hoste … non noverat) usus. Testem advoco Redonatum Lutherum, sive Leonardum Hutterum, qvi laudatione funebri in B, Polycarpum conscripta, hoc eum insignivit elogio: Unum ilud adjicio de ferbore animi ac spiritu plane heroico, qvo in refutandis singulis ac universis veritatis hostibus usus est: eo nimirum, qvem Gregorius Nazianzenus in Athanasio mirisice commendat: Tametsi, inqviens, illi, qvi DEI amore sunt praediti, pacis ac mansvetudinis sunt studiosi ac moderati; in haereticis tamen refutandis lenes et faciles esse non sustinent, cum per silentium Dei causa proditur: Verum hic admodum pugnaces sunt, atque in conflictu acres et qvasi feroces (hujusmodi enim zeli aestus qvidam est) ut citius aliqvid, qvod non oporteat, movere videantur, qvam aliqvid sui muneris Atque officii praetermittant. Sic in Polycarpo nostro zelus etiam qvidam heroicus, hoc est singulare studium conservandae verae religionis: et adversus eos, qvi illam ulla ex parte labefatare conabantur, implacabile odium semper eluxit, ita ut qvibus cum sacrum hoc religionis bellum gereret, ne punctum qvidem temporis ab illis tum refutandis, tum in viam revocandis qviescret.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
