Latin
4.30 to 4.32
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.30-32
Unproofread scanNot analysed yet
Ne autem persvadeatur Arnoldus, testes modo allegatos amori plus tribuisse, qvam veritati, publica qvaedam testimonia subjiciam, qvibus B. Proavus fuit ornatus, Habebit autem Arnoldus, cur de fide mox afforendorum minus dubitet, cum illos agnoscant autores, in qvorum Collegio haud pauci reperiebantur ob dissensum in dogmatibus B. Polycarpo non usque adeo propitii. Certe penes aeqviores qvosvis valebunt plurimum, utpote qvibus scripta auctoritate publica munita in dubium vocare, nisi evidentissimae id urgeant rationes, est nefas. B. Polycarpum ex eorum fuisse numero, qvos Crypto Calviniani illius aetatis per varias artes expulerunt, Arnoldus observavit. Non tamen potuerunt non universi Academiae Wittebergensis Proceres de B. Proavo tantis cum elogiis testari, ut illas tabulas publicas ceu omni exceptione majores et fide dignissimas B. Hutterus ipsis adversariis, Pontificiis scilicet et Calvinianis, qvos …,dum vivebat, sibi infensissimos experiebatur, …objiceret. Testimonium Aeademiae Wittebergensis publico roboratum sigillo et a Salomone Alberto Doctore et Professore Medico subscriptione autographa confirmatum ita habet: Cum Vir Reverendus et Spectatissimus Dn. Polycarpus Lyserus etc. Vid. laud. funebr. Leonh. Hut eri p. 30. seqq. Cum simili plane eoque encomiorum plenissimo testimonio Witteberga dimissus est B. Polycarpus ab Assessoribus Consistorii Electoralis, qvos ibidem hubuerat. Collegas, iisque universis et singulis. Exemplar testimonii hujus authenticum adhuc hodie in scriniis meis asservatur reconditum. Asserunt videlicet et asseverant Synedrii illius Proceres, B. Polycarpum muneribus ipsi demandatis cum laude et industria praefuisse, inprimis in negotiis Ecclesiasticis et ad Consistorium pertinentibus, se Virum doctissimum, pacis et concordiae amantissimum, a Deo singularibus donis, et docendi facultate instructum ubivis demonstrasse, adeo ut his nominibus ipsum commendare et praedicare debeant. Addunt praeterea, se rogare qvosvis Senatum praesertim Brunsvicensem, ut huic testimonio fidem habeant et B. Polycarpo bencfaciant ac gratisicentur benivoli, promisso annexo, se paria, rursus facturos et officia B. Polycarpo praestita reciprocis compensaturos esse studiis. Argumenti plane ejusdem testimonia publica proferri possent rnulto plura, si foret opus. Praesertim cum in Electoraru Saxonico post obitum Christiani I magnae rerum vicissitudines orirentur, Lipsienses, Academia et Civitas, Wittebergenses item utriusque Curiae proceres, de Polycarpo ad se pertraheudo ac retrahendo, Brunsvicenses de retinendo eodem inter se invicem qvasi certarunt. His omnibus tandem supervenerunt summi Principes, volentes, ut Prot-Ecclesiastae in aula Electorali Saxonica munus sibi pateretur imponi, hoc nomine Dresdam iterum atque iterum evocantes. Evocantium literae, id qvod obiter noto, nondum perierunt. Ex iis igitur si placeret decerpere, qvae ad laudes B.