# Sylloge Epistolarum 4.43-45

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 4.43 to 4.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.43

Rogamus igitur omnes publico, inprimis autem ego privatim meo nomine, ne hanc vocationem detrectes. Merito Te permovere debet Clementissima Electoris nostri erga Te voluntas, vota omnium Collegarum consentientia, loci celebritas, juvenum pietatem et bonas literas discentium multitudo et copia, summa deniqve omnium de Te concepta expectatio. Ego meo loco amici et Collegae fidelis et constantis officia. Tibi promitto, atqve a Te vicissim exspecto. De reliqvorum qvoqve benevolentia ne in minimo qvidem dubitare debes. Ac licet salarium satis sit tenue et mediocre, spes tamen est, Illustrissimum Electorem honesta accessione illud aucturum, Ipsius enim Celsitudo, posteaqvam fidem et industriam suorum exploravit, liber alitate extraordinaria abunde recompensat id, qvod ad tempus defuisse videtur. Qvam munificentiam Ego qvoqve praedicare possum atqve eapropter tanto melius de futuro spero. Huc usque B. Polycarpus. Non erubesco his enarratis ad universam Ecclesiam Christianam provocare, eamque exoptare et expetere judicem, num haec epistola Polycarpi qvicqvam impii, improbi, Christiano homine vel Theologo indigni eloqvatur. Judicent aeqviores, qvicunque voluerint, num meruerit Vir piissimus, cui propter hanc ipsam epistolam post plures demum anos cum Ecclesia orthodoxa liberaliter communicatam, et cum ceteris autoghaphis avide exceptam, Historicus Lutheranus dicam scriberet Certe Lyserum ejus fuisse pietatis, ut salarium non nisi secundariis accenseret momentis, qvae ad obseqvendum vocanti per Patronos Deo movere poterant aut debebant, vel ipsa narrationis series ostendit, cum postremo demum loco salarii meminerit, Illius autem meminisse fas erat, ne nulla posita mercede a laboribus abhorreret, cui praemia satis ampla alibi jam erant constituta. Si pietati essent contraria, qvae Arnoldus loco allegato producit, neqve ipse Christus ejus criminationes effugere poterit, Apostolos ad praedicandum Evangelium mittendos instruens, ne de auro et argento secum portando sint solliciti, nec de marsupio nummos recondente. Operarius enim, inqvit Christus, dignus est mercede sua, Matth. X, 9. 10. Neqve Pauli pronunciatum sine reprehensione, stante Arnoldi sententia, fuerit praetermittendum, qvando pro Ministris ab Ecclesia alendis profert sententiam, et qvidem ab ipso Domino imperatam, ut qvi Evangelium annunciant ex Evangelio vivant, 1. Cor. IX, 14, et adductis rationibus longe gravissimis, exemplis etiam et similibus idem demonistrantibus, assertionem suam egregie confirmat. Horum omnino sanctissimis insistens vestigiis Polycarpus Marbachio significat, ipsi non defore laborum in Academia exantlatorum praemia, ne videlicet de mercede desperans vel dubitans legitima cogitationes de amplectenda vocatione abjiciat. Alius enim plane fuit B. Polycarpus, qvam qvem Arnoldus §. hac finxit ac fictum depinxit. Ampliora stipendia non tantum non qvaesivit, verum etiam oblata et horum intuitu, nevideretur sibi magis velle consulere qvam Ecclesiae, munera illustriora haud semel recusavit.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
