Latin
4.46 to 4.48
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.46-48
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt in seriniis meis monumenta fide digna, forte aliqvando publici facienda juris, qvae hanc Viri modestiam et …insignem demonstrant. Non memorabo, qvam invitus primum ad munus Ecclesiasticum Göllersdorpii in Austria penes Barones de Puchheimb obeundum accesserit, adeo ut hunc operarium vere extrusum esse in vineam Domini qveam affirmare. Cum enim Juvenis admodum esset, humeros suos credebat esse minus validos ac oneri tanto su stinendo prorsus impares. Nondum autem, cedens tandem D. Jacobi Andreae et Lucae Osiandri consiliis gravissimis, qvae ipsi legis instar erant, et hos Consos secutus, ubi sacris ordinibus erat initiandus, vigesimum primum aetatis annum vivendo expleverat. In amplexandis deinceps qvoqve honoribus ac muneribus eum se gessit, ut antiqvatam fere dudum legem de Clerico renitente, qvam ante aliquot lustra B. Zieglerus Commentario illustravit egregio, per Polycarpum dixeris esse renovatam. Haerente qvippe B. Polycarpo in Austria tanqvam pastore Ecclesiae paganae, fama de ipsius doctrina praeclara et pietate eximia, nec non aliis dotibus qvae ministrum Ecclesiae sveverunt commendare, mox universam Austriam et regiones vicinas pervasit, ut non modo Viennam ad habendas conciones crebrius evocaretur, et evocatus ipsi Caesari Augustissimo Maximiliano II innotesceret, verum etiam a Proceribus Stiriae ad Pastoratum Grätzensem solenniter et per iteratas aliqvoties literas invitaretur. Testantur epistolae Virorum excellentium, usu rerum prae aliis illustrium ad B. Proavum freqventius missae, qvod ipsi auctores fuerint et svasores, ut spartam tam splendidam, relicta Göllersdorpiensi ceu ignobiliori, ornandam susciperet, cum e re et ipsius et Ecclisiae videretur futurum, si noviter vocantibus pareret. Ast qvae B. Polycarpi erat modestia, cum neqve Patronus neqve ipsa Ecclesia Goller sdorffensis in dimissionem Polycarpi consentire tantiqve Doctoris jacturam facere vellet, ipse qvoqve oblatam, qvantumvis illustrem atqve opimam magis provinciam, invita Ecclesia capessere noluit testante supra memorato Melchiore Adami, cujus fides procul dubio Arnoldo probabitur, in vita Lyseri p. m. 799. Idem Polycarpus ex Austria Ao. 1576 in Wurtenbergicum excurrens agrum, ut parentes et cognatos inviseret, ad decretos ultro exemplo forte rarissimo a Theologis Tubingensibus supremos in Theologia honores praestitis praestandis ascendit. Audiat, qvaeso, Arnoldus tabulas publicas Tubingensium de hoc novo Doctore suo tale perhibentes testimonnium: Polycarpus noster in Austriam evocatus annos jam tres continuos magno cum auditorum suorum fructu et commendatione non modo plebejorum, sed etiam magnatum admiratione sacra pro concionibus popularibus docuit.