Latin
Veritatis ac Sanctitatis sinceris amatoribus salutem et omnigenam benedictionem
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.51
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi ergo prima illa de amplis reditibus et corradenda pecunia cura, cujus reum agit B. Polycarpum Arnoldus? Falsissimas esse Arnoldi narrationes hactenus ex vero dicta ostendunt. Parum probe et vere B. Proavum inter eos locavit, qvos amplorum stipendiorum cupiditas praecipue anxit (die Haupt-Sorge gewesen.) Supersunt plurima, contrarium adversus Arnoldum demonstrantia, et B. Polycarpum a crimine …liberum pronunciantia, qvae repetere nolo, qvia tanti non sunt Arnoldi inculpationes, ut iis immorari diutius sit necesse. Hoc tamen qvasi aliud agens Lectori benevolo significo, B. Proavum oblatum munus Superintendentis in Ecclesia Brunsvicensi post abitum Johannis Hederici semel atqve iterum esse deprecatum, contentum sorte mediocri et qvo antea fungebatur munere Coadjutoris, qvod nec dignitate nec salario illud aeqvabat. Qvam invitus idem ad officium Ecclesiastae primarii in aula Saxonica Electorali admotus, et qvam sollicitis admonitionibus ac precibus summorum Virorum ad illud eapessendum qvasi raptus et pertractus fuerit, per autographa adhuc integra probatum dare foret facillimum. Ipsa illa Praefatio in frontispicio Explicationis Psalmi CI, cujus alibi Arnoldus aliqvoties facit mentionem, potuerat hoc docere, nisi araneae instar venena solum e scriptis B. Proavi ad eripiendum illi post sanctum ex his terris excessum omnem pietatis et virtutis laudem haurire, vel potius scriptis illis abuso mera venena evomere fuisset volupe. Doleo ex animo vices Arnoldi, qvod deserta vocatione divina illa, in qva juxta monitum Paulinum ipsi fuerat manendum, judicium vivorum et mortuorum Doctorum Ecclesiae sumserit arrogantior, nec iis parcens, qvos vel qvorum posteros nunqvam sibi habuit inimicos. Deserentes Dominum a Domino rursus deseri, et in sensum dari reprobum qvis mirabitur? Tanti profecto rationes, qvas olim publici fecit juris, desertionis non sunt, ut vel apud amicos locum inveniant. Etenim ex judicio saniorum Arnoldus conscientiae suae consuluisset rectius, si veram Historiam, ad qvam docendam vocatus erat, in consessu Academiae Juventutis fuisset professus, qvam rigidiore censura Theologos dudum ad Domini sui gaudia praegressos, eorumqve vocationes ac officia feriens. Neqve enim vel ipse Arnoldus ob stipendii magnitudinem Giessa abiit, si ipsi discessus sui causas enarranti fuerit credendum.