# Sylloge Epistolarum 4.52-53

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 4.52 to 4.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.52

Pergo ad narrata Arnoldi, qvae §. seq. 1 sive §. 16 p. 165 seqvuntur. Reprehendit nimirum Historicus hic Theologos divites, qvorum laboribus ita DEUS benedixerat, ut spiritualia seminantes aliis eorum carnalia vicissim meterent, vel qvibus aliunde benignissime annuente Numine divino bonorum temporalium major affluentia obtigerat. De iis ita disserit Arnoldus, qvasi per media et modos prorsus culpabiles, qvorum §. praeced, meminerat, opes illas acqvisiverint, et cum opibus scandala in Ecclesiam invexerint. Non autem sufficiebat talia dixisse, cum e tripode dicta Historiae ignorent et … , dudum proseripserint, oportebat igitur jam dicta probasse. Patescit ex scriptis §. 16 haud obscure, Arnoldum id egisse cum sollicitudine, ut ansam criminandi haberet. Incertissimum enim est, nisi per hanc causam se moveri ad scribendum ista fuerit passus, utram Historiae partem, sive Ecolesiae, sive Haeresium augere hoc scriptionis genus debuerit. An enim divites sint Theologi an pauperes, Ecclesiae nihil interest, dummodo divitiae illae bono titulo et providente sic DEO eveniant, nec verus earum usus penes possessores deficiat; egestas vero ad negligentiam in officio demandato et curam rerum alienarum neutiqvam abripiat. Qvod si in Ecclesia vituperio sunt digni, qvi divitiis alios superant, certe Ecclesia V. T. VX magis reprehensione dignos viros habuit, qvam Abrahamum, Isaacum, Jacobum, Josephum, Davidem, Salomonem, qvos tamen Spiritus S. vel hoc nomine depraedicat, qvia divitias bene partas rectissime collocarunt et cultui divmo ejusque vero exercitio magnam eorum partem dedicaverunt. Neqve Historiam haeresium novum per narrationem Arnoldi accepisse supplementum existimaverim. Non enim opibus, DEO fortunante, per propriam vel alienam industriam aut parsimoniam conqvisitis atqve auctis abundare, est haereticum, nisi crimen haereseos in Ecclesia latius qvam hactenus patere debeat. … igitur est, et … , qva laborans Arnoldus omnia congerit, qvae ad detrahendum famae innocentissimorum et sanctissimorum hominum conducere videntur. Probet Arnoldus, si Vir est, vel minirnum darmni, haereseos, scandali per divitias Chemnitii, Chytraei, Andreae, Lyseri, qvorum nomina speciatim adducit, Ecclesiae Christi esse allatum. Certe periodus integra ne unicam qvidem notationem affert, qvae aliqvid in recessu habeat. Primo loco provocat ad verba B. Hieronymi Welleri ex Analectis a Michaele Hempelio evulgatis repetita. Ea vero nihil continent, qvod ad damnandas Theologorum divitias trahi qveat. Imo in illa ipsa epistola fatetur Wellerus, se cum literis a Johanne Beltzio missum donum accepisse, et pro eo gratias agit, addendo, se probe nosse, qvod ipse Beltzius egeat, adeoqve potius aliis locupletioribus hanc dona mittendi promtitudinem debuerit relinqvere. Qvod si autem Wellerus non peccavit a Ministrorum alio citra regulam, qvod Clericus Clericum non decimet, dona accipiens, multo minu B Chemnitius peccavit a Senatu Hallenpsi, pro confectts in illa Ecclesia laboribus praemia sponte oblata cum debita gratiarum actione sumens.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
