Latin
4.63 to 4.64
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.63-64
Unproofread scanNot analysed yet
Itzt befinde ich/ ist nun die Reihe an mich kommen/ etc. Haec si comparentur cum iis, qvae Arnoldus enarravit, utriusqve narrationis ingens diversitas comparebit, nec nisi per vim hinc licebit cum Arnoldo concludere, qvod scandala istiusmodi ab illis, qvi praecipuis muneribus praefuerunt, (his autem acceasendus erit B. Proavus meus, tune in aula Electoris Saxonici Ecclesiastes Primarius) esse excitata. Dicat Arnoldus, qvid scandali habeant veri a B. Polycarpo dicta. Vel ipsa invidia aut malevolentia ea absqve scandalo legerit. Qvia praeterea Arnoldus in Indice haec verba voluit posita: Lyserus ober reich gewesen? et ut §. haec 16 evolvatur indigitavit, vix ei videtur esse condonandum, qvod ad hanc qvaestionem solide solvendam facientia praetermiserit. Gloriatur vero B. Polycarpus jamjam allegato loco adversus invidentes sibi de divitiis majoribus, qvam vel ipsi vel Diabolus sibi cupiant datas. Profitetur pluribus se esse divitem. (1.) anima in DEO, cui benedixerit Pater coelestis in JEsu Christo. Has divitias summis dignitatibus anteferendas esse statuit. (2.) Corpore, proter redditam per DEI gratiam citra omnem medicorum exspectationem sanitatem et divinitus donatos liberos, qvos ceu thesaurum minus periturum se in coelos secum esse abducturum considit. (3.) Honoribus, qvia sit servus Christi, et is ab auditoribus suis, nobilibus ac ignobilibus agnoscatur et colatur. (4.) Bonis temporalibus, qvod boneste semper vivere sibi licuerit, et sorte sua vixerit contentus. Eum autem verê divitem esse pergii, qvi sit …,licet exigua sit ejus possessio. Haec autem gloriatio Polycarpi Christiana est et Theologun decens, qvam tandem pathetice concludit: Ich will es praesagii et boni ominis loco für ein gut Zeichen auffnehmen/ und wohl deuten/ daß man mich mit Worten so reich machet/ daß/ ob schon zur Zeit nicht der zehende Theil dessen/ so man redet/ wahr ist/ man doch so lange davon reden werde/ biß es endlich wahr werde. Geschehe es/ (wie ich es doch nicht zu hoffen habe/ auch nicht wünsche;) en modestiam B. Polycarpi laudabilem! so wolte ich mich desselben so wenig schämen/ als sich Abraham/ Joseph/ Daniel und andere ihres Reichthums geschämet haben/ sondern ich wolte es meinem GOtt zu Ehren anwenden/ und meinem Nächsten damit zu dienen/ und Handreichung zu thun besser und mehr mich befleißigen/ denn ich jetzo bey meinem schlechten Vermögen thun kan. Pergit post haec referre, qvod intercedendo incrementa nova pro fisco viduarum, qvas Ministri Ecclesiarum hinc discedentes reliqverunt, exoraverit, pro aliis qvoqve exulibus, pauperibus, et oppressis haud semel penes serenissimos Dominos suos interpellaverit.