# Sylloge Epistolarum 4.65-66

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 4.65 to 4.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.65

Prolixius paulo haec a me fuerunt reponenda, ut innocentia B. Proavi mei adversus falsiloqvum Arnoldum eo firmius propugnaretur. Nullus enim dubito, qvin unusqvisqve haec legens, sit animadversurus, non habuisse Arnoldum, qvod jure in B. Polycarpo ejusqve divitiis, qvas benedictione divina locupletatus possedit, carperet. Judicent qvibuscunqve lubuerit, num Arnoldus justa de causa scandalorum datorum B. Proavum insimulate potuerit, et num ad qvaestionem in Indice positam: Lyserus ob es reich gewesen? vel qvicqvam responderit; id qvod tamen verbis Optimi Viri fieri et potuisset et debuisset, si bonam fidem, praecipuam Historici virtutem, aliis demonstrare sategisset. Non autem movebunt bonorum qvenqvam frivolae Arnoldi accusationes, postqvam illi ipsi Apologeticae B. Proavi Praefationi, qvae A. 1605 lucem adspexit publicam, nihil ab adversariis unqvam fuit repositum. Qva igitur fronte recocta apposuerit malorum hominum commenta cum auctoribus ipsis dudum proscripta et profligata, arbitrentur alii. Spiritus mendacii, vertiginis, contradictionis, et perversitatis est, qvi Viros innocentiam suam publice nec sine Ecclesiae applausu testatos, ut ne hiscere qvidem hostes sint amplius ausi, nullis instructus, ne verisimilibus qvidem probationibus, ceu criminum atrociorum reos coram facie Ecclesiae accusat impudentior, praesertim postqvam illis per translationem ex Ecclesia militante ad triumphantem perpetuum silentium videt esse impositum. Itane cuivis licet impune mortuis insultare? Hoc ipsum tamen argumentum ita placuit Arnoldo, ut, qvod ad D. Jacobum Andreae attinet, idem denuo et qvidem variis criminationibus more solito conspurcatum urgeat Part II. lib. XVI. cap. XIIX. §. 21. p. 217. a. b. iterum B. Proavum meum, qvasi is unus ac solus inter omnes Theologos in hanc sententiam scripsisset, testem citans. Verba Arnoldi repetere haud abs re erit: Zu dem Ende ist es über anderthalb Jahr an die Lutherische Höfe herum gereiset/ und hat seine ordentliche und wichtige Aemter zu Tübingen indessen ausgesetzet/ woran sich viele nicht wenig geärgert haben/ zumahlen es auch damit nicht den bösen Schein vermieden/ indem es von grossen Herren ansehnliche und reiche Geschencke genommen/ derowegen es auch insgemein vor sehr reich gehalten worden. Inprimis monendus est lector pius ac benevolus, e B.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
