Latin
4.75 to 4.76
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.75-76
Unproofread scanNot analysed yet
B. Polycarpus Lyserus epistola ad B. D. Jacobi Andreae filios et generos scripta, qvam Johannes Valentinus Andreae Famae Andreanae reflorescenti voluit attextam, scribit: Nec ullum Theologum inde a Lutheri temporibus exstitisse arbitror, qvi tantos labores, peregrinationes, odia, invidiam, obtrectationes et adversitates, qvantos ipse, sustinuerit. Qvod si igitur aliqua DEUS curis gaudia, amaris dulcia miscuit, et praemiis laborum, de gratis hominum animis testantibus, fidelem hunc suum qvodammodo recreare voluit, cur invidebitur illi, quod divinae benignitati prorsus venit adscribendum, adeoque nihil habet invidendum? Asservantur penes me Epistolae Danielis Andreae, Jacobi Andreae Filii, plurimae, e quibus abunde liquet, tantas Theologo illi nequaquam fuisse divitias, ut propter eas odia et malevolentias aliorum debuerit incurrere. Multo minus merebatur Vir laboriosissimus judicium illud, quo eum post fata prosequitur Arnoldus, mox post adducta superius verba pronuncians: Und hat also seinen Lohn dahin gehabt. Poscunt insignia officia et beneficia Theologi illius, quae in B. Proavum meum, dum vixit, contulit, ut impietati huic pie contradicam. Quis tu es, Arnolde, alienum servum judicans? sive steterit, sive ceciderit, Domino suo stetit, aut cecidit. Eum vero stetisse et stantem in Domino obdormivisse sanctae pietatis leges jubent, ut credam. Sane si hominibus placere voluisset Jacobus Andreae, alias vias fuisset calcaturus. Ast quia tanquam minister DEI et Christi nolebat fieri servus hominum, inimicitias eorum generoso contemtu vindicavit, et juxta Salomonis regulas aliquando respondendo, aliquando tacendo obtrectatores expugnavit. Vereor autem, ne Ministrum DEI imprudenter lacessentes et lacerantes aliquando inter …sistantur conspicui. Resipiscere omnino debebit Arnoldus et criminationes, partim impias, partim absurdas, mature revocare, quibus in Domino mortuos citra omnem ab ipsis acceptam offensam oneravit audacior, filios tenebrarum et …diffamatores plerumque secutus, adeoque de Spiritu tenebrarum intra animum suum regnante testatus.