# Sylloge Epistolarum 4.77-79

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 4.77 to 4.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.77

Parte eadem secunda Arnoldus cap. XXX, ubi de controversia per Samuelem Huberum mota pro lixius agit §. 5. et 7. nonnulla de B. Proavo meo admiscet, e quibus non obscure lector rerum tunc disceptatarum nescius possit colligere, litem hanc per B. Polycarpum, si non primum excitatam, adauctam tamen miris modis et exacerbatam fuisse. In tota illa narratione Arnoldina jure meritoque desideraveris, quod tantum non omnia e scriptis Huberi desumserit, reliqua vero scripta sciens ac volens praeterierit, ne fucus, quem facere volebat Arnoldus, detegeretur. Judicare poterunt alii, annon oportuisset Arnoldum vel utriusque partis litigantium scripta excerpere, et ex iis sine partium studio delibare, quae ad elucidandam illam controversiam aliquid poterant conferre, vel tabulas publicas Academiae Wittebergensis et alias, e quibus scriptorum Anti-Huberianorum plurima fuerunt descripta, chartis privatis Huberi de se ipso et causa sua testimonium fide non satis dignum perhibentis anteponere. Ast quia errori Huberi patrocinari volebat Arnoldus, alii nec poterant nec debebant audiri. Mihi nunc ea saltim examinare placet, qvae de B. Polycarpo refert, solius Huberistans testimonio, cum Historicum, si qvenqvam alium, obstringat regula juris: In causis controversis non nisi audita altera parte licet judicare, aut definire. Inprimis Arnoldus reprehendit B. Polycarpum, quod Hubero fraternitatem renunciaverit. Cur autem omisit causas, quibus permotus B. Proavus hoc fecit? Quia ipsi placuit eas omittere, mihi erit necesse indicare, ne B. Proavus turbator pacis publicae et Ecclesiasticae nil tale meritus credatur. Acta publica Academiae Wittebergensis, ad quae alias provocat Arnoldus, testantur, B. Polycarpum d. 16 Novembr. A. 1593 Huberum portentiloquia sua importunius propugnantem pie admonuisse: Domine D. Hubere, nisi mentem tuam mutaveris, ingentes adhuc Ecclesiae huic turbas dabis. Verba germanica ita sunt expressa: Herr D. Hubere, wo ihr euren Kopff nicht brechen werdet/ so werdet ihr noch greuliche Unruhe in dieser Kirchen anrichten. Ad haec reposuerat Huberus, isque iratotus aestuans: Ihr D. Polycarpe/ seyd aller Unruhe eine Ursache/ und wo ihr nicht anhero kommen/ so wäre keine Unruhe noch Uneinigkeit. Excipiebat adversus accusantem Huberum B. Polycarpus, nulla usus vehementia, conscientiam suam aliter testari, et se esse certissimum, qvod universa Academia et civitas aliud longe judicium de se sit perbibitura, et reliqui Theologi Hubero diserte contradicebant, eidemque importunitatem severe exprobrabant. Is vero haec omnia negligens, eadem plane verba impudentius repetere non erubuit. His auditis B. Polycarpus surrexit talia loqvens: Qvia turbatae tranqvillitatis agor reus, DEO ita annuente eo dirigam res meas, ut mihi sit integrum hinc qvamprimum reverti Brunsvigam.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
