# Sylloge Epistolarum 4.86-87

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 4.86 to 4.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.86

Fidei aeque lubricae nec satis bonae sunt, quae Arnoldus § 7 capitis illius in medium affert, seilicet B. Polycarpum durante illa controversia Huberiana doctrinarum haereticarum fuisse actum reum, nempe 1. non omnes homines ad imaginem DEI esse creatos. 2. Filium DEI non omnium hominum assumsisse naturam etc. Epicrisis Arnoldina additur: Worinen ihm eben so leichtlich wiederfahren können/ was Hubero und andern geschehen. Sed respondeo, aliud longe esse, si quis ceu Doctrinarum falsarum architectus aut Patronus accusetur, post susceptam vero defensionem accusationes illae cessent, aliud autem, si qvis erronearum sententiarum ab universa recte sentiente ac docete Ecclesia constanter fuerit convictus. Illud de B. Proavo, hoc de Hubero pronunciandum esse res ipsa loquitur. Et qvia Arnoldus ad scriptum B. Proavi Apologeticum: Erläuterung über drey Fragen/ welche D. Samuel Huber mit seinem Examine erreget hat/ provocat, scire pervelim e candidis rerum aestimatoribus, an non fides Historica postulaverit, ut seposita … sua nihil ad rem faciente adjiceret Arnoldus, B. Polycarpum per hoc scriptum criminantibus ita satisfecisse, ut posthac nihil controversiae ipsi hoc nomine moverint, nec porro haereticarum opinionum reum egerint adversarii. Qvae pag. 372 disserit Arnoldus, B. Polycarpum iis aggregans, qui contra Huberum scripserunt, confutari non debent. Scripta enim ipsa adhuc in Ecclesia ubivis obvia id ipsum demonstrant. In eo autem a vero aberrat Arnoldus B. Polycarpum inter Wittebergenses Huberi Antagonistas numerans, cum certissimum sit, eum aliqvot jam annos in aula Dresdensi haesisse, ubi toties ab Hubero per scripta publica lacessitus turbatori tandem, ne sibi solus sapere et victor evasisse videretur, respondit. Illud interea poscebat fides Historici, ut eadem sollicitudine scripta B. Proavi mei Hubero opposita recenseret, qva Huberi chartas recensuerat. Certe Ecclesiae magis interest nosse eorum scripta, qvos universa Ecclesia approbavit, et ceu testes veritatis commendavit, qvam pleniorem imbibere notitiam chartarum, qvae turbatores et novatores protruserunt, cum harum lectio Ecclesiam confundere, et cives ejusdem simpliciores a veritatis via et amore sensim. qveat abducere. Hoc ipsum an Arnoldo fuerit propositum, ipsemet conscientiam (modo ea non erraverit) suam advocet, atqve audiat judicem.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
